A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
8 sint vitia, relinquamus. Sicut enim tempore messium vel vindemiarum, unde caro nostra sustentari possit, colligitur; ita diebus quadragesimae quasi in spirituali vindemiarum vel messium tempore, unde in aeternum anima nostra possit vivere, congregetur. Quia sicut negligens quispiam, si tempore vindemiarum vel messium nihil collegerit, per totum anni spatium fame torquebitur: ita qui hoc tempore spirituale triticum et coeleste mustum jejunando , orando , legendo , in horreis animae suae providere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim, et crudelem inopiam sustinebit.“ Denique 4. per tempus S. Quadragesimae studiosius „aspicient in auctorem fidei et Consummatorem Jesum , qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem,“ ’) et haurient cum gaudio sed et cum ingenti spirituali suo lucro de fontibus Salvatoris, 2) intellecturi, quam sit pretiosa in conspectu Dei anima humana, quanti eam fecerit Dominus, qui illam perditam, non corruptibilibus auro vel argento, 3) sed sanguine, qui per sacratissimas venas defluebat redemit; „postquam, inquit S. Augustinus, intellexi, me pretioso Christi sanguine esse redemptum, nolui me amplius exhibere venalem“ (nimirum peccato); intellecturi porro, quam Deo displiceant carnis petulantia, cupiditates, vanitates, superbia, impudicitiae, quippe quum Dei filius „dederit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum ac- ceptabilem sectatorem bonorum operum;“ 4) intellecturi dein quanta sit Divinae Justitiae vis et severitas; quam atrox poena immineat, nisi resipuerimus. „Impossibile est enim, docente S. Paulo , 5) eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt spiritus Sancti — et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes;“ intellecturi demum profundam abyssum miserationum Divinarum, et infinitam Ejus in nos caritatem , „nemo enim majorem hac habuit dilectionem, ut animam suam poneret quis pro amicis suis:a fi) at ipse pro inimicis etiam posuit, „cum enim inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.£< 7) Quae divini in nos amoris magnitudo sicut incomprehensibilis ita ineffabilis est, nec aliis verbis facilius exprimi potest, quam illis: „Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret.“ s) Haec intellecturi exhorrebunt peccatum, tamquam malorum omnium originem, radicem et fundamentum, quod non alia ratione, quam Dei Filii acerbissima morte exterminari potuit; pro merito aestimabunt gratiae divinae thesaurum, quae non alio pretio nobis potuit comparari, quam ipsius Dei sanguine; prae oculis semper habebunt coelestis gloriae et aeternae beatitudinis pondus, ac inferni poenarum acerbitatem, cum ad illam per hunc sanguinem nobis patefactus sit aditus, ab istis vero, hoc ipso eodem sanguine fuerimus clementissime exempti. — Qui passionem Christi pie et assidue meditantur , experientia teste, difficilius peccant, facilius a peccato resurgunt, jucundius suam salutem aeternam operantur. Illis virtus est amabilior, labor dulcior, illis Christi jugum suave est, et onus ejus leve. fl) Generatim, ut multa paucis complectar, siquidem dies S. Quadragesimae dies sint pii moeroris gemitusque, moneantur fideles, ut praedicto tempore sacris concionibus assidue intersint, lectiones pias frequentent, salutaribus meditationibus vacent, piis precationibus insistant, peccata, sine quibus vita mortalis non ducitur defleant, proposita emendationis confirment, et per consortium Passionis Christi eo intendant, quo participes Resurrectionis ejus efficiantur. Sic fiet „ut castigatio carnis assumta ad regenerationem transeat animarum.u ln) ') Hebr. 12. 2. — 2) Isai 12. 3. 3) 1, Petr. 1. 18. — <) Ad Tit. 12. 14. — 5) Hebr. 6. 4. 6. — 6) Joan. 15.13.— 7) Rom, 5, 10. — 8) Joann, 3, 16. — 9) Matth. 11. 30, — 7o) Coli, Sabb. post Dominicam 2, Quadrag.