A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
tionum pontificiarum ad rebellionem concitentur. Dum porro Sedi Apostolicae pecuniam offerunt, et Summum Pontificem a contributione principum populorumque dependere volunt, iniquitati ignominiam addunt. Ceterum isto, quod vivimus, materialibus lucris inhiante aevo hanc de replendo Pontificis aerario promissionem fieri non mirabimur. Sed auri sacra fame non laborat Vicarius illius , qui dum viveret in terris non habuit, ubi caput reclinaret , et dum moreretur, spinea corona redimitus aram crucis conscendit. Si de eleemosynis vivendum fuerit Summo Pontifici, has non ab emporiis pecuniarum, nec ex aerariis regnorum, sed ab iis percipiet filiis, qui etiam in paupere, bonis rebusque omnibus spoliato, Pontifice divinitus constitutum Ecclesiae Caput, et in his terris Vicarium reverebuntur, colent ac diligent Christi*4 qui est Deus super omnia benedictus in saecula. ') Qui recentiorum temporum eventus paullo attentius considerat, non potest non horrore repleri, ac moerore affici ob eas, quae Summo Pontifici struuntur insidias, et ob eas quae in sedem Apostolicam diriguntur machinationes. Sane quemadmodum Psaltes Regius in simili tribulatione positus querebatur, sic omni jure Summus Pontifex conqueri posset. „Et adversum me laetati sunt et convenerunt. congregata sunt super me flagella : et ignoravi — — tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, fremuerunt super me dentibus suis — qui oderunt me gratis et annuunt oculis, quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et in iracundia loquentes — dolos cogitabant, et dilataverunt super me os suum.41, -) Spectaculum factus est Beatissimus Pater mundo angelis et hominibus. Ipsum ante duodecim annos e manibus carnificum mire ereptum , ac in schola passionis probe exercitatum gratia sua porro roborabit Deus „qui infirma mundi elegit, ut confundat fortia44 3). Inermis licet et derelictus pro jure ac justitia, pro causa Dei et S. Ecclesiae murum aeneum se objiciet, qui illius in terris vices gerit, qui dixit „Ecce dedi faciem tuam valentio- rem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut scilicem dedi faciem tuam, ne timeas eos, neque metuas a facie eorum.44 4) Hanc ipsam fortitudinem dabit Deus satagenti, sollicito , in tribulatione posito Pontifici nostro, qua indutus raptoribus patrimonii S. Petri illa inclamabit S. Joannis Bapt. ad Herodem directa verba ..non licet44 ets) et ilia S. Ambrosii ad templi invasorem Valentinianum *) „Si patrimonium (meum non Ecclesiae) petitur, invadite: si corpus occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? Voluptati mihi est. Non ego vallabor circumfusione populorum . nec altaria tenebo . vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor — mandatur denique: trade basilicam. Respondeo : Nec mihi fas est tradere ; nec tibi accipere imperator expedit44 Dicet, prouti dixit gloriosissimae memoriae Pius VII. „Absit, ut tradam patrum meorum haereditatem.44 Nos vero VV. FF. et FF. proelia Domini fortiter praeliaturum imo jam proeliantem Summum Pontificem adjuvemus precibus nostris, ad quas fundendas tam paterne nos provocat. Hae sunt Ecclesiae arma in quibusvis tribulationibus. Oremus igitur Deum Patrem nostrum Omnipotentem , toto cordis allectu, ut inclinet ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae suae, et in protectione Ecclesiae suae sanctae, quam aedificavi! in fortitudine sua , antiqua brachii sui miracula operetur, dissipet consilia iniquorum, ne quidquam officiant regno suo et propagationi gloriae suae. Oremus et pro Beatissimo Papa nostro Pio, quem Dominus ad ostendendas divitias gloriae suae 7) elegit in ordine Episcopatus 9) ut det ei finem operis, qui dedit principium voluntatis, det ut possit implere, qui dedit, ut velit incipere, ut in perficiendo, quod ei instat tam grandi opere, nec scopulis allidatur, nec tumentium fluctuum tempestatibus obruatur, nec laqueis sibi paratis irretiatur, sed in cunctis adversis dexterae divinae fortitudine protegi mereatur. Oremus denique, ut Dominus elfundat miserationes suas in omnes reges ac principes, illuminet eos sapientia sua , ut pacem, observantiam porro mandatorum divinorum, zelum denique justitiae et religionis diligant, ac pie promoveant. Agile VV. FF. et FF., ut preces ope Circularium Litterarum ddo 29. Septemb. 1859. Nr. 2733. pro Summo Pontifice ordinatas majori usque alacritate et perseverantia persolvatis. Gratia Domini Nostri Jesu Christi cum omnibus Vobis Arnen. Datum Jaurini in Octava Epiphaniae Domini die 13. Januarii 18B0. Joamies in. i». Episcopus. i) Boni. 9. 5. 2) Ps. 34. 30. seqq. 3) 1. Cor. 1. 27. *) Ezech. 3. 8. 9 5) Mare. 6. 18. «J Epist. 20. v. serin. fontfii Auxenl. de Basilicis,, 7J Boni. 9. 8J Orat. Eccl. in Parase.