A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

7 nrr. n. Lt prolixae scriptitationes evitarentur, quae hucdum necessariae fuerunt, si qui curati, corporationes ecclesiasticae aut fundationum vel ecclesiarum administratores censum capita­lium, pro reluitione jurium urbarialium resolutorum, in solutorio quopiam officio, ad eorum domicilium propius sito assignari desiderabant, C. R. Commissio Soproniensis, quae causas redimendorum jurium urbarialium moderatur, similes assignationes censuum citra omnem recursum fieri posse decrevit, dummodo illi, qui jure percipiendi dictos census praediti sunt, desiderium suum concernenti solutorio aut contributionali officio coram declarent, una vero et respectivas obligatoriales litteras exhibeant. Eadem regula tenenda est de censibus quarumvis aliarum aerarii publici obligato- rialium; quod pro communi directione significo. Nr. 237. Compendio­sus modus percipiendi census capi­talium relui- tionis urba- rialis et ob- ligatorialium aerarii pu­blici. Jaurini die 23. Januarii 1860. Ex dispositione Excelsi C. R. Cultus et Institutionis Ministerii ddo 15. Decembris 1859. Nr. 11nnVii66 °Pe literarum C. R. Locumlenentialis Sectionis Soproniensis ddo 31. Decembris 1859. Nr. 27877 publicata, magistris scholarum capitalium et civicarum, in quibus libri „Zweites Sprach- und Lesebuchu inscripti usus praeceptus est, commendanda venit instru­ctio , rectam methodum tractandi ejusdem libri concernens, et sub titulo „der Sprach- und Lese-Unterricht in den Mittel-Klassen der Volksschule. Eine Anleitung zur Rehandlung des zweiten Sprach- und Lesebuches fiir kath. Haupt- und Stadt-Schulen. Von Franz Ilerrinann. Mit einer kleinen Karte von Palaestina11 typis procusa. Editor libelli est bibliopola Pra- gensis Fridericus Tempsky, pretium ejus 1 11. a. m. efficit. Etiam hungaricarum scholarum capitalium civicarumque magistri opportunum dicti libri subsidiarii usum facient, quapropter hi quoque ad illum reflectendi sunt. Nr. 238. Liber subsi­diarius pro magistris scholarum capitalium. Jaurini die 23. Januarii 1860. Per translationem Caspari Vlasich ad beneficium Lajtafalvense in vacantiam canonicam re­cidit parochia Kürtvélyesensis, eademque facta est conditio parochiae Rétfalvensis per evo­cationem Vincentii Putz ad gerendum Yicerectoris munus in Seminario meo majore. Pro his duobus beneficiis parochialibus, quae ambo sunt juris patronatus Celsissimi Principis Pauli Eszterházy, concursum praesentibus indico, termino competendi in diem 10. Martii a. c. defixo. Nr. 239. Concursus pro Beneficiis vacantibus Kürtvélyes et Rétfalu. Jaurini die 23. Januarii 1860. 3

Next

/
Thumbnails
Contents