A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
5 audacter. semper aliquid haeretMeta votorum , ad quam factiosi proxime tendunt, est, ut funditus evertatur status Pontificius, seu ut illi patrimonium S. Petri eripiatur, — sunt illi omnium thronorum hostes , quia sunt progenies viperarum illarum , quae ultimum regem ultimi Sacerdotis intestinis enecandum esse edixerunt. Et profecto ejusmodi argumentis impugnantur hodie Sedis Apostolicae in statum Ecclesiasticum jura, ut si illorum motivo Summo Pontifici ditiones suas eripere liceat, nullius jam principis thronus securus et in tuto locatus erit, imo vero omnia jura convellantur, ac illud ingruat est necesse, quod Jesaias praenunciavit ') dicendo ,,quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum, propter hoc maledictio vorabit terram.^ At vero nondum venisse videtur hora hominum istorum, contra Summi Pontificis regiam potestatem inflammato furore de- bacchantium, ac in lacessendo et convitiando ad insaniam procacium. Ipsos ni omnia fallant, nunc adhuc paucioribus, quam quae in votis habent, ac ambiunt, contentos esse oportet. Hac itaque vice, si certis, quorum exemplaria orbem inundant programmatibus, fides habenda sit, status Pontificii diminutio duntaxat intenditur, et quia fistula dulce canit, dum vult decipere auceps , nec libenter ceu raptores apparere soleant homines, Sumini Pontificis spiritualem et ecclesiasticam dignitatem ac potestatem magnificis verbis extollunt, imo ultro largiuntur, illum civili etiam respectu nulli potestati, nulli mortalium subjici posse; sed asserunt ad hunc finem obtinendum sufficere, si Caput Ecclesiae Catholicae solam urbem Romam cum exiguo terrae tractu possideat. Dum vero Apostolicae Sedis principatum sic co- arctare, eidemque florentissimas provincias eripere volunt , optimam, qua id faciant obtendunt, intentionem, firmandi nempe Summi Pontificis auctoritatem civilem, et illum elevandi supra quasvis humanas vicissitudines: quia vero si haec consilia effectum sortirentur, aerarium Pontificium gravem jacturam pateretur, promittunt fore, ut defectus hi abunde sartian- tur per contributionem, a regnis et populis catholicis dicto aerario dependendam. E11 titulum coloratum, et involucrum consilii, ab annis jam foti ac initi de adimendis Sedi Apostolicae sic dictis Legationibus, quarum populi ad excutiendum legitimi et optimi principis jugum ab emissariis inducti et concitati sunt. Nemo adusque credidit mortalium, potestatem et auctoritatem principum firmari, si jura illorum laedantur, si ditiones eorum imperio subditae, imminuantur. Qua fide nec illi ipsi gloriantur, qui proposito modo auctoritati Summi Pontificis consulere se velle praetendunt, alioquin cruentum bellum non gessissent, ut ditiones suas augeant. Quomodo autem Summus Pontifex effectui mancipatis his consiliis supra humanas elevabitur vicissitudines, id illi soli intelligunt, a quibus haec procedunt iniqua in Aposto- licam Sedem molimina, quasi vero Deus vel ipsam immaculatam Filii sui unigeniti sponsam, Ecclesiam nempe Catholicam, cui perpetuam suam pollicitus est adsistentiam , a vicissitudinibus rerum humanarum eximere voluisset, et non e sapientissimis finibus ipse admisisset, ut Pii IX. praedecessores quam plurimi, a persecutoribus extrema passi , glorioso martyrio coronarentur. Ceterum, qui hujusmodi consilia proponunt, ignorare videntur Sedi Apostolicae rem esse cum revolutione, sub cujus pondere ac influxu gemunt provinciae eidem eripiendae. Victrix autem revolutio, teste historia, nunquam quievit, nisi fine penitus obtento. Falluntur itaque, vel fallere volunt, qui Summum Pontificem cessis etiam Legationibus supra vicissitudines omnes elevandum, atque ab insultibus factiosorum hominum immunéin futurum existimant. Eo potius audaciores futuri sunt eorum iit- Sedem Apostolicam impetus, quod experti fuerint, ad obtinendum scopum nihil aliud requiri, quam ut populi dii) Isai. 24. 5, 6. 2