A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
4 viget libertas '). Qui autem illic rerum potiuntur, imperium solemnissima hypocrisi populi nomine sibi delatum mentiuntur, cujus variis licet artibus seducti et terrore praeventi pars maxima a ferendis suffragiis sollicite abstinuit; nemo enim furentem plebis partem, nemo litteratorum et causidicorum, in iis regnis copiosorum, catervam populum dixerit, ut adeo de illo populo aeque valeat, quod dicitur in SS. Litteris 2) „popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt.“ Jam Tacitus notaverat 3) de seditionis antesignanis „ipsos libertatem et alia speciosa nomina praetexere, nec quemquam alienum servitium et dominationem sibi concupivisse , ut non eadem ista vocabula usurpaverit.u Sed quantum ad libertatem , recte observat idem Tacitus4) „falso libertatis vocabulum obtrudi ab iis, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei, nisi per discordias habeant^ quos libertatis praecones descripsisse videtur S. Petrus, dum ait 5) „Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae — — superba vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis — eos, qui paullulum effugiunt, qui in errore conservantur, libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis.“ Libertatis interim pollicitatione non tam facile jam ad rebellionem inducuntur homines; sciunt enim nullius seditionis exitum non fuisse terrorismum; sciunt illa non omnium, ut falso praetenditur, sed paucorum dumtaxat dominatum promoveri, qui quam violentiis acquisiverunt potentiam, violentiis conservare adnitantur; sciunt insurrectione firmam ac stabilem tranquillitatem ac pacem, sine qua de prosperitate status publici actum est, non parari ; a seditionibus porro magnam auri laborum et sanguinis vim absumi, haec autem sacrificia non ab antesignanis ac ducibus rebellionum ferri , cum hi imminente periculo, primi sint qui passim pecuniis onusti fugam arripiant. Opus iccirco erat alio quoque hamo ad capiendos hominum animos, illosque erga legitimos principes commovendos. Ilunc in nationalitate italica repe- rerant auctores et incentores rebellionis, fingunt illam, nescio in quo discrimine versari, ac iccirco protegendam, liocque scopo usum quorumvis mediorum licitum esse. Quod vero nationalitatis idolo, populis proposito , nihil minus intendant molianturque — quam Sedis Apostolicae, si fieri possit, eversionem, imo Ecclesiae Catholicae excidium, quae seditiones perpetuo damnat ac reprobat, inde patulum fit, quod Summum Pontificem natione italum, et regimen status Pontificii italis creditum esse nemo non sciat. Hinc est, quod rebellium molimina pertinaci constantia eo fuerint directa, ne status Pontificii populi unquam quiescerent, et gubernium Pontificium semper impediretur , jn execulioni dandis saluberrimis, ad promovendam subditorum suorum felicitatem directis , intentionibus. De cetero nihil sub sole per- fectiun, nec ulli adusque gubernio, quippe quod ubique locorum ac terrarum ab hominibus fallibilibus exercetur, successit omnium subditorum respondere votis. Qui nihilominus in statu Pontificio aliquando versabatur, vidit, nisi plena in luce caecutire voluit, magnificentissima ac bono communi promovendo sacrata instituta, vidit artes ac scientias florere, vidit optime constructas publicas vias, expertus est populum nimia contributione non gravari, amplissimis municipalibus juribus gaudere, haec omnia vidit, et miratus est, in publicis pagellis et itinerantium descriptionibus passim ita rerum in statu pontificio statum sisti, quasi ibi nihil eorum existeret, aut curaretur, quae ad vitam bene beateque ducendam requiruntur. Nimirum hostium Apostolicae Sedis numerus legio est, qui Ecclesiam Catholicam, firmissimum hoc omnis verae libertatis felicitatis ac culturae palládium aspernantur, hanc in illa odiunt ac proscindunt, millies refutata commenta millies recoquunt juxta illud „calumniare *) *) V. Encycl. Emin. ac Rssmi D. Cardinalis A. Eppi Bonon, ddto 3. Decembr. 1859. impressas in pagellis L’Arinonia dclla Religione colla Civiltá Nr. I. h. a. 2) Isaiae 3. 12. Hist. IV. 73. 4) Annál. XI. 17. 5) Petr. 2. 17. scqq.