A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
58 Nr. 956 Exemtio a contributione Communitatis. Nr. 957. De Ludi- rectorum redditibus accurate exigendis. Nr. 989. Terminus proximi pro- synodalis examinis. •Juxta Intimatum Caes. Reg. Locumtenentialis Sectionis Budensis dd. 29. Februarii h. a. Nr. 4015 Excelsi C. R. Cultus et Ministerii decreto, quod sub 15. Januarii h. a. Nr. 18395 emanavit, enunciatum est, relate ad Curatos, qui propter contributionem Communitatis (község-pótlék) jacturam redditus pro congrua sustentatione defixi patiuntur, dispositionem ministerii rerum internarum dd. 5. Octobris 1858 Nr. 14113 normativam esse, vi cujus Clerus Curatus a dependenda dicta contributione, pari modo atque C. R. Officiales Status immunis est, si nimirum propter eandem contributionem defectum in congrua experiatur. Quod pro directivo notitiae statu DD. Curatis communico. Jaurini die 19. Martii 1860. Caesareo Regium Locumtenentiale Officiam1' Soproniense dd. 8. Februarii h. a. Nr. 338 sequens Normale edidit: iome\8- vO / Multiplices sunt querelae, ludirectoribus ^pdditus suos per concernentes communitates negligenter dependi, aut etiam subtrahi; quapropter C. R. Locumtenentialis Sectio fundamento §. 3—ii Altissimi Caes. Decreti dd. 20. Aprilis 185^4 imprimis normae instar statuit, omnibus communitatibus scholasticis strictum incumbete officium curandi, ut ludimagistri quosvis redditus, qui eis vel a tota communitate vel a singulis incolis juxta fassionem, aut ex decreto canonicae visitationis aliisque contractibus competunt, absque defectu et jactura percipiant. Si didactrum partem dotis ludirectoralis constituat, non per ipsum ludimagistrum, sed per Magistratum communitatis, aut fidelia ejus organa illud colligatur. C. R. Processuales Judices vero communitates scholasticas eo inviare tenentur, ut dicta collectio ita et non aliter fiat. Sicubi autem prorsus inconveniens videatur totam rem colligendi didactri magistratui communitatis committere, ea saltem dispositio fiat, ut exhaerentes restantiae didactri per magistratum diligentissime exigantur, aut ex fisco communitatis persolvantur, manente huic regressu adversus debitores. Evenit non raro, ludimagistros in exhibendis restantiis didactralibus tardos esse, indeque hujusmodi restantias ita accumulari, ut earum exactio nimium difficilis fiat; eapropter cunctis ludimagistris et communitatibus scholasticis significetur, quod magistri illi, qui sae- pedictas restantias per longius tempus exhibere negligunt, hujusmodi neglectus sequelas sibimetipsis adseribendas habeant. Restantiae didactrales omni mense connotentur, consignatio haec in quovis casu per Curatum loci et secularem scholae inspectorem subscribatur, usque dimidium sequentis mensis magistratui communitatis exhibenda. Ludireclor de percepto per manus magistratus loci didactro apocham exarabit, illamque eidem magistratui tradet, postquam reddjtum sibi competentem perceperit. Redditus in naturalibus in qualitate bonq et mensura pondereque legali ludimagistris dependendi, et in eorum domicilium per concernentes ipsos conferendi sunt. In aliquibus locis vigens abuSuS1, H4 cujus deputatum pro usu ludimagistri focale lignum ad calefaciendam scholam convertitur, extemplo sufferendus est, non enim licet lignum illud, quod pro calefacienda schola impenditur, inter proventus ludimagistri recensere. Frovidam hanc C. R. Regiminis dispositionem pro DD. Curatorum directione publico, qui haud morabuntur ludirectores eatenus congrue informare, eisdemque, si tamen in percipiendis redditibus suis difficultates experirentur, consilio operaque sua assistere. Jaurini die 19. Martii 1860. Terminum proximi prosynodalis examinis in dies 30 et 31 futuri mensis Maji defixum esse, hisce ad eorum, quorum interest notitiam perfertur. Jaurini die 22. Martii 1860. Joaiuics m. p. Episcopns.