A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
59 JIV. VIII. Typographiae Universitatis Pestiensis aliquo tempore y^lbum erat Catechismi sic dicti normalis novam imprimere ac vulgare editionem, quamvis illius imprimis vero mediae partis omnia exemplaria dudum distracta fuerint. Quemadmodum per litteras ab Eminentissime ac Reverendissimo Domino Cardinale Prindpfc' Primate Regni, et Archi-Episcopo Strigoniensi sub 13-a curr. acceptas informor, dicta Typographia ante trimestre in circa tempus facultatem impetravit praelibatum normalem C&techismum rursum typis imprimendi ac vulgandi. Id quod ad notitiam DD. Curatorum iccirco hisce perferendum esse duxi, quum sciam normalis Catechismi usum in plurimis Dioecesis meae pardchialibus scholis adhucdum vigere, qui nonnisi tunc tollendus est, si approbati a Praesulibus pro provincia Strigoniensi Catechismi exemplaria impressa et DD. Curati eo inviati fuerint, ut illius solius in curae suae creditis scholis usus fiat. Jaurini die 13. Aprilis 18(50. Nr. 1166. Catechismi s. (I. normalis nova editio paratur. Excelsum C. R. Cultus et Institutionis Ministerium vigore decreti dd. 7. Aprilis 1859 Nr. 5224 Andreae Quatember, qui Troppaviae in Silesia privatum institutum tenet, facultatem contulit publica examina faciendi, et discipulis suis testimonia scholae capitalis expediendi, quae tamen per districtualem Scholarum Inspectorem subscripta esse oportet. De hac dispositione capitalium ac inferiorum realium scholarum directores praesentibus edocentur, ut occurrente casu testimoniorum Andreae Quatember valorem non inficientur. Nr. 1167. Instituto privato Andreae Quatember Troppaviensis jura scholarum publicarum concessa esse. Jaurini die 13. Aprilis 1860. Nonnulli Vicc-Archi-Diaconales districtus desiderium suum eatenus exposuerunt, ut summarii extractus rationum, de peculio Ecclesiarum redditarum, quos normalium ddo 18-ao Martii 1859 Nr. 913 §. 51 C. R. processualibus magistratibus immediate consignari disponit, medio Officii dioecesani ad C. R. Locumtenentiam promoverentur. Voto huic annuere nihil prohibet, quapropter ad communem praesentibus notitiam perfero , dictos extractus simul cum inventariis de ecclesiarum beneficiorumque peculio concinnatis ab Officio Dioece- sano ad saepius dictum C. R. Dicasterium transpositum iri. Nr. 1168. Rationum de peculio ecclesiarum extractus medio Officii dioecesani C. R. Locumtenen- tiali Officio exhibendos esse. Jaurini die 13. Aprilis 1860. olnliJ ocii : /I .3 mm Joannes Kopsz, Sabariensis Dioecesis Preábyter libri sui, qui „Presbyter in Synodali exa- mineu inscribitur, alteram procurat editioneih , quod ad djtiisdem per Illustrissimum Praesulem Sabariensem commendatas preces V. Clero Didetosano eo addito significo, philyras prae- numerationales, quae pro singulis districtibus singulae adjacent, sive immediate ad auctorem, sive ad Cancellariam Officii Dioecesani remitti posse. Jaurini die 13. Aprilis 1860. Nr. 1169. Joannis Kopsz librum Presbyter in Synodali examine alterum procudi. 14