A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

4 e male intellectis quibusdam S. Scripturae eiFalis omnem temporalium bonorum possessionem Ecclesiae ejusque Ministris prohibitam esse probare adnitebantur. ') Saeculo nostro reser­vatum est spectaculum exuti ac ejecti terris suis Snmmi Pontificis, nostro saeculo reser­vatae sunt continuarum ferine seditionum in Italia tragoediae. Imperator ille Gallorum po- tentissimus, qui anno 1809. cnunciavit. 2) „Sacra res est et inviolabilis proprietas. Ipse ego Napolco invictis licet circumseptus militum agminibus, agellum ad me pertrahere ne­quirem : nam qui jus proprietatis in uno violat, in omnibus laedit“ aliud in ore habuit, quam in corde, alium verbis alium factis se esse comprobavit. Qui enim agellum alterius occupare noluit, integra regna suis eripere legitimis Dominis minime abhorruit, inter quae regna censebatur etiam patrimonium S. Petri, quod totum rapuit, utve stupentem orbem convinceret de seria voluntate , nunquam rapinam restituendi Apostolicae Sedi, filium suum, vix natum, Regem urbis Romae appellari jussit. Exuto ditionibus suis Pontifici nihil super­erat aliud, quam ut contra rapinam protestaretur, raptorem vero anathemate feriret. In culmine gloriae insolito armorum successu positus Imperator, risit jacta in se Ecclesiae fulmina, nec per eadem eripi suis e manibus gladium dixit. At vero effectus probavit vir­tutem sententiae Vicarii Christi. Vidit enim, quomodo e manibus, prae frigore rigescentibus, fortissimorum suorum militum exciderint arma, imo se ipsum de throno deturbatura, saxoque quasi alligatum vidit et expertus est. Historiam antiqui non tantum ceu testem temporum sed etiam velut magistram vitae coluerunt. Quod ab illa nihil discere velint, qui antiquissima jura pedibus proculcant, et qui se vocatos esse existimant, ut opus providentiae divinae corrigant, suapte intelligitur; imu nihil his accidere potest molestius, quam ad historiam inviari. Ineunte vere proxime praeterlapsi anni , mox nimirum atque bellum exarsit, in tri­bus principatibus Italiae mediae, et in llorentissimis Status Pontificii provinciis uno eodein- que ferme temporis memento revolutio signa protulit sua. Dubitari nequit, antesignanos con­jurationis e condicto suum perfecisse laborem. Confecta pace, spes affulsit fore, ut depulsi Principes suis thronis, Summo Pontifici autem suae provinciae restituerentur. Nemo enim existimabat, facto suscitate in illis provinciis rebellionis fundari jus contra illum, pro cujus legitimo jure duodecim saeculorum facta loquuntur, imo clamant. Sed quibus est pro ratione voluntas, datae fidei solent esse immemores, et quibus antiquiora pacta conventa sancta non sunt , ii recentius inita infringere non verentur, imprimis si fingi queant obices, quibus ab eorum observantia dispensentur aut praetensive prohibeantur. Mirum profecto, quo tandem res devenere. Dum totius orbis insurgentes ac conjurati amico inter se foedere junguntur, et mutuo sibi suppetias adferunt, tunc principibus Italiae et Summo Pontifici cau­tum vetitumque est, ad exterminandos e ditionibus suis pessimos seditionum incentores ac duces interventionem alterius principis implorare. Id cum seditiosi probe sciant, arrepta po­testate ad seducendum populum, ad illius animum exasperandum abutuntur. Omnia licent, praeterquam legitimo Principi adhaerere, hujus jura tueri ac vindicare. Ut vero obmutescere faciant ora civium, nil magis quam seditionem ac rebellionem exeerantium, illud observant in Conventu nationali Gallico, cujus historiam inauditum esse martyrologium scimus, pro- nunciatum stabilitumque principium „Ut hostes proteramus, audacia necessaria est, audacia iterum, semperque audacia.u Interim in Ecclesiae immunitatibus violandis, in Clero divexando, in sacris Re­ligionis ritibus per scenicas productiones deridendis, in disseminandis errorum monstris effrenis *) 3 1 * *) V. Circul. ddo 29. Sept. 1859. Nr. 2733. *) Scance du Conseil d’Etat.

Next

/
Thumbnails
Contents