A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

50 Nr. 815. Obitus Pauli Pelczmann, Concursus pro parochiali beneficio Nagy-Vágh. torum, pro exaltatione et propagatione Sacrosanctae Ecclesiae, pro conservatione et pro­speritate Summi Romani Pontificis et secundum illius mentem. Gloria Patri, etc. Aeterne Spiritus Sancte Deus, Tibi offero pretiosissimum Sanguinem Jesu Christi in unione ac nomine Beatissimaei dt Itnmáculatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum in Coelis , omniumque Electorum in Terris ad gratias agendas propter omnia bona et dona, quibus ditasti tuam fidelissimam Sponsam, potissimum autem in sua Immaculata Conceptione. Offero Tibi etiam illum pretiosissimum Sanguinem pro conversione omnium peccatorum, pro exaltatione et propagatione Sacrosanctae Ecclesiae, pro conservatione et prosperitate Sum­mi Romani Pontificis et secundum illius mentem. Gloria Patri, etc. Oratio ad Beatissimam Virginem Mariam. 0 Mater Dei, Immaculata, Sanctissima Virgo Maria! per tuum erga Deum amorem, et per tuam gratitudinem pro tantis gratiis et favoribus, quibus ditata fuisti, specialiter pro singularissima illa gratia tuae Immaculatae Conceptionis, ac per infinita Jesu Christi Filii tui divini et Domini nostri merita, Te supplices rogamus et obsecramus, ut des nobis erga Te setnper perfectam et constantem devotionem, et ut plenam collocemus fiduciam obtinendi po- tentissimo tuo patrocinio omnes illas gratias , quibus tantopere indigemus. Itaque jam nunc pro certo habentes consequuturos nos esse gratias ipsas ab immensa tua bonitate, cum gra­tissimo aeque ac laetissimo corde Te veneramur, illam repetentes salutationem, qua Te Archangelus Gábriel est alloquutus. Ave Maria, etc. Dictae Oblationes possunt saepius infra diem corde repeti, quin sit necesse easdem semper verbis proferre. Sanctitas Sua Dominus Noster Pius Papa IX., feliciter regnans, Decreto die 18. Junii 1854 propria manu exarato benigne concessit SS. Indulgentias 300 dierum cuique Fi­deli quoties dictas Oblationes semel recitaverit; et illi, qui in recitatione earum per unum mensem, praevia S. Confessione, ac Communione, continuaverit, Indulgentiam Ple­nariam ; quae SS. Indulgentiae etiam applicari poterunt Animabus Fidelium defunctorum. Jaurini die 8. Martii 1860. Die 5-fa currentis mensis vitae cursum postremis annis multipliciter aerumnosum pia morte conclusit Paulus Pelczmann, Parochus Nagy-Vághensis, natus anno 1786 et die 23. Aprilis 1810 in presbyterum ordinatus; postquam quinquennio in Szili, et tribus annis in Fertö- Szenl-Miklós cooperatoris munus gessisset, anno 1819 beneficium Nagy-Vágh obtinuit, quod continuis 41 annis administravit. Post paucos dies jubilare sacerdotii sui festum obiturus erat, nisi a Domino ad celebrandum aeternum jubilaeum in coelis evocatus fuisset. Requiescat in pace! Pro vacante beneficio Nagy-Vághensi, juris patronatus I. Familiae Guary concursum praesentibus indico, cujus terminus die 30. Aprilis h. a. defluet. Jaurini die 8. Martii 1860. Joaiines ni. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents