A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
51 Wr. VII. Erat tempus, dum convulsae Italiae res in Congressu Parisiensi coordinari debuissent, per repraesentantes illorum Europae Monarcharum, qui olim Viennensis Congressus sancita sui nominis auctoritate et subscriptione roboraverunt. Episcopi Angliáé, Austriaci Imperii, Belgii, Germaniae, Helvetiae, Hiberniae, Hollandiáé et Scotiae officii sui esse duxerunt, mentem suam de Statu Pontificio, quem factiosi, et horum fautores iniquissime subvertere vel saltim spoliare volunt depromendi. Fecerunt id ope declarationis, quae Congressui Parisino proponenda erat. Postquam vero consilia de ‘Ctin^Ssti^teffectum sortita non fuissent, declaratio praedicta una cum subscriptionibus AiiRstittüll ad pedé'á'Sanctissimi Domini nostri deposita fuit. Impetrare a me non potui, ut illtlm in latinum idionia translatam medio praesentium ad notitiam V. Cleri non perferrem, cujiíé tenor est sequens t Attentis quae Sanctae Sedi,-Statui Pontificio, et stabilito juris ordini imminent periculis, consiliis item, quae de re omnibus Catholicis communi agitantur, Episcopi Angliáé, Austriaci Imperii, Belgii, Germaniae, Helvetiae, Hiberniae, Hollandiáé et Scotiae in sequentem declarationem consenserunt. ’m"''i )V Opus illud pacis, quod post atroces niotus Congressus Viennensis stabilivit, longa annorum serie salutares suos exeruit effectus. Eventibus proxime praeterlapsi anni permoti Principes illi, qui Congressus Viennensis pacta subscripserant, per suos repraesentantes in unum coire decreverunt, causa turbarum quae Italiam commovent deliberaturi. Rebellio illius etiam Status limites perrupit, cujus prorsus peculiaris est ad Ecclesiam Catholicam, et maxime legitima totius Europae jura correlatio. Ab undecim saeculis Successor Divi Petri locum suum inter Summos Imperantes tenet, estque ille antiquitate omnium primus. Regia illius potestas sicut in pace ac justitia sua sumsit exordia, ita in pace ac justitia, atque cum solertissima erga quaslibet veras populi indigentias sollicitudine exercetur, estque ratione politici ordinis Statuum in Europa summi profecto momenti Omnes Principes, quibus Catholici subduntur, pariformiter optare debent, ne Ecclesiae Catholicae Caput imperio ullius Principis subjiciatur. Factio quaedam, quae ut consilia sua exequutioni dare possit, divinas humanasque leges spernit, opportunitate adjunctorum in rem suam usa est, ut rebellionis signum in Legationes inferret, imo se in universum Statum Pontificium diffundere adlaborat. Moliminibus his omnes impetuntur Imperantes, sub quorum sceptro Catholici vivunt. Iisdem porro impetuntur ducenti milliones Catholicorurifl quorum vel maxime interest, ut Status Pontificius conservetur. Sed dictis moliminibus violatur etiam jus gentium. Non a sola factione, quaese intra fines Status Ecclesiastici formavit,' Shrtimi Pontificis dominatio impugnatur. In vulgus quippe notum est rebellionem a Gubernio Sardiniae ab annis praeparatam fuisse, hanc ab eodem sustentari, animari, dirigi, virum, qui publicum in Sardinia munus gerit, inter rebelles primas tenere; rebellis in Hetruria Gubernii copias in Status Pontificii provincias irruisse, ut fideles Suae Sanctitatis subditi vi factionis victricis oppressi tenerentur. Europa vinculo juris gentium connectitur, quod fundamento Religionis Christianae innititur. Non vis, sed jus regnorum praevaleat, justitiam politicis emolumentis praeferendam esse omnes agnoscant, est necesse. Si pacificum Summi Pontificis thronum hujuscemodi mediis 13 Nr. 938. Declaratio Episcoporum Angliáé, Austriaci Imperii, Belgii, Germaniae, Helvetiae, Hiberniae, Hollandiáé et Scotiae de Statu Ecclesiastico Sedis Apostolicae.