A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

2 desinatis majore usque alacritate et contentione strenue praeliari praelia Domini et catho­licae Ecclesiae causam impavide tueri, Vestrique muneris partes sedulo implere, ac fide­lium, qui vestrae vigilantiae sunt commissi saluti provide sapienterque consulere, et inimi­corum hominum fallacias detegere, et tela retundere. Denique pro certo habeatis velimus, praecipuum esse qua Vos in Domino prosequimur, benevolentiam. Cujus quoque certissi­mum pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres, ac Dilecte Fili, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujuscunque Vestrum curae traditis peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 24-a Novembris anno 1859 Pontificatus Nostri anno Decimoquarto Pius PP. IX. Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Pbro Card. Scitovszky, Archiep. Strigoniensi, et Ve­nerabilibus Fratribus Archieppis Agriensi, Colocensi, Bachiensi, et Fogarasensi — Albo- Juliensi et Episcopis Veszprimiensi, Magno-Varadensi graec. cath., Nitriensi, Lugosiensi graec. calh., Transilvaniensi, Bosniensi — Syrmiensi, Armenapolitano graec. cath., Sabariensi, Neosoliensi, Alba-Regalensi, Jaurinensi, Szathmáriensi et Vaciensi, ac Dii. Filio Michaeli Rimely Archiab. S. Martini montis Pannoniae — Strigonium. tum Ecclesiae Catholicae filii ac ministri simus, et fide divina teneamus, „Sanctam Apostolicam Sedem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere Primatum, et ipsum Romanum Ponti­ficem successorem esse B. Petri Principis Apostolorum et verum Christi Vicarium totiusque Eccle­siae caput et omnium Christianorum Patrem ac Doctorem existere.“ ■) Neminem Vestrum esse arbitror VV. FF. et FF. qui intimo animi moerore non afficiatur, dum in publicis pagellis legit et observat, acheronta moveri, ut Summo Pontifici, et Sedi Apostolicae ditiones illae eripi­antur, quas Christi in terris Vicarius tam veteri providentia, tanto gentium consensu, tam certo $ communi populorum suffragio tenet, et porro tenere debet, ut libertas conscien­tiarum salva persistat atque incolumis. Quum enim haec, de qua isthic sermo est, bis centum millionum Catholicorum libertas a Summi Pontificis in dicendo, docendo atque re­gendo libertate dependeat, quum porro ille non unius nationis aut populi, sed omnium populorum sit pater ac rector, quum eapropter omnem vel minimam suspicionem procul abesse oporteat, ne ille principis alicujus, vel nationis pareat imperio; ob has gravissimas causas singulari providentiae divinae dispositione factum est, ut spirituali Sedis Apostolicae imperio temporalis principatus adjiceretur. E re proinde est omnium, qui catholico censentur nomine, cujuscunque de cetero sint tribus, nationis, populi aut linguae et quamcunque incolant orbis partem, ne principatus ille Sedi Apostolicae et Romano Pontifici eripiatur, ut adeo qui illum subvertere, aut diminuere nititur, gravissimam toti Ecclesiae Catholicae et omnibus ejusdem membris inferat injuriam. Monarchiam Apostolicae Sedis antiquissimam esse in Europa, nemo nescit. Per duodecim saeculorum intercapedinem Summi Pontifices satis pacifice possidebant Petri patrimonium. De illo iisdem eripiendo piaculi ducebant vel cogitare cum principes tum populi; tunc enim adhuc altius animis hominum insidebat reli­gionis pietatis, ac reverentiae, Vicario Christi debitae, sensus, sed et praeceptorum divi­norum, concupiscentiam alienorum bonorum, multo magis vero rapinam eorum prohibentium, conscientia potentius mortalium pectora pulsabantur, quam ut malesana hujusmodi consilia aut molimina serio agitata fuissent vel placita illorum altiores radices figere potuissent, qui *) *) Dccret. Concil. Florentini.

Next

/
Thumbnails
Contents