A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

26 se dimoveri patiantur, ut potius adesse tempus existiment, illud tandem in effectum dedu­cendi. Quamobrem multae futurae sunt tribulationes justorum, imprimis vero Summi Ponti­ficis, utpote prae ceteris ad ictum destinati. Ipsi illi, qui Summum Catholicae Ecclesiae Pa­storem non alio jure ditionibus suis privare possunt, quam quo praedo armatus inermem aggreditur, ac despoliat, ipsi inquam dicere veriti non sunt,tanto eundem fortiorem futurum, quanto arctiores inter limites constrictus fuerit S. Sedis temporalis principatus. Experientur itaque fortitudinem Summi Pontificis, quam ille non suis spoliatoribus debebit, sed Deo, cu­jus in terris vices gerit. Deo illi, qui appendit tribus digitis molem terrae ‘) et est solus potens, Rex Regum et Dominus dominantium. 2) Quam invicto animo, et quanta cum forti­tudine causam, et jura Ecclesiae suaeque Sedis tueri ac propugnare velit Sanctissimus Dominus noster, ipse in praelaudatis Encyclicis Litteris indicavit, declarando paratum se esse ad ponendam animam pro juribus illis. Magna est , et non sine causa , in Galliis ho- diedum etiam auctoritas Meldensium olim Episcopi, Jacobi Benigni Bossuet, qua libenter abutuntur illi, qui Summi Pontificis jura vellicant; utinam baec ex illius panegyrico de S. Thoma Cantuar. sermone excerpta attenderent: „Mira iniquitas, quae exuvias fert de Eccle­sia , regum Regi desponsata, quia inermis et peregrina. Deus causam ejus suscipiet, inexo­rabilis vindex in eos, qui in arcam ejus foederis manum audent inferre . . 0 reges, om­nia Deo dicata, vestro sint tuta patrocinio: non solum personae, sed loca et bona, ejus im­pendenda servitio. Heliodori mementote, et brachii, quo attritus fuit, qui attriverat bona templo commendata. Quanto ergo magis bona observanda sunt, non solum Ecclesiis com­mendata . sed tradita.” Quae de Patrimonio S. Petri ejusque raptoribus perinde valere, quis in dubium vocare ausit ? — Illud autem unum a nobis Beatissimus Pater postulat, ut justis­simam Ecclesiae et Apostolicae Sedis causam, pro qua defendenda ipse ad arenam descen­dere cogitur, in precibus nostris Deo commendemus , utque exaudiamur in auxilio oppor­tuno, intercessionem Immaculatae Dei Genitricis et 00. SS. imploremus. Ad preces pro Summo Pontifice ad Deum dirigendas hac vice Vos excitare nolo VV. FF et FF. quia su­pervacaneum esse existimo ea repetere, quae scopo hoc identidem a me disposita sunt, a Vobis vero, et parochianis vestris ad amussim exeeutioni mancipantur. Hodie ad conflanda materialia subsidia pro Sanctissimo Domino Nostro Vos , et curae vestrae creditos Eccle­siae Catholicae filios excitare ac provocare volui. In universo propemodum catholico orbe sic dicti denarii S. Petri colliguntur, et Summo Pontifici, ceu filialis in eundem pietatis et actuosae caritatis dona offeruntur, utpote qui indigentiis non suae personae, sed dignitatis, ., officii et Ecclesiae aliter in hac temporum calamitate occurrere nequit, quando nimirum dimidia pars pontificiarum ditionum sub rebellium potestate ac jugo gemit, qui proventus aerarii publici in perversos suos fines dissipant , imo ipsum aerarium novis in dies oneribus gravant. Ne quid autem dissimulare videar, ad notitiam vestram hisce perfero , quaepiam subsidia pecu­niaria vestro ac fidelium hujus Dioecesis nomine praedicto scopo a me jam fuisse impensa. Totam nimirum pecuniae summam, pro occurrentibus Ecclesiarum necessitatibus tegendis anno superiore in Dioecesi collectam , atque Seminarii mei minoris superiorum ac alumno­rum piis symbolis adauctam, quaeve taliter 740 fl. a. v. effecit, additis 60 caesareis et 1 pontificio aureis ad Nunciaturam Apostolicam, quae Vindobonae est, transposui. >) Isai. 40. 12. 2) 1. Tira. 6. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents