A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

27 Provocanti autem mihi Vos ad conferendas colligendasque pias symbolas pro prae­sentibus indigentiis Sedis Apostolicae, versantur prae oculis grandia illa subsidia , et bene­ficia, quibus Summi Pontifices patriam nostram omni quidem tempore, sed tunc imprimis prosecuti sunt, dum illam in discrimine positam scirent. Sane nihil non egerunt Summi Ecclesiae Antistites, ut immanissimi, eoque tempore etiam valentissimi cbristiani nominis hostes Tureae a finibus Hungáriáé abigerentur, et postquam majore ejus parte potiti fuissent, inde ejicerentur, et patria nostra pristinae libertati restitueretur. Asserti veritatem splendidissima comprobant facta historica. Dum Tureae 1456. Belgrado imminerent, arcem illam subacturi, ac dein Hungáriám subjugum suum missuri, omnes quidem Europae prin­cipes ad periculi magnitudinem reflexi, atque ad ferendam opem provocati fuere ; nemp ta­men praeter Summum Pontificem laboranti patriae nostrae succurrit. Callisto III. tribuendum, quod Joannes Capistranus ingentem crucesignatorum manum collegerit, atque cum fortissimi He­rois Joannis de Hunyad copiis conjunxerit, qui hoc auxilio, precibus porro, consiliisque sancti viri adjutus celleberrimam de Tureis reportavit victoriam , in cujus perennem memo­riam idem Pontifex festum Transfigurationis Domini, per universam Ecclesiam celebrandum instituit. ') Idem Callistus III. paucos post victoriam hanc relatam dies defuncto Joanni de Hunyad in S. Petri Basilica cmn frequentissiino Cardinalium Collegio justa persolvit, eumque honorificentissimo Christianae fidei defensoris titulo insignivit. Mathiae Corvino Regi amplissima a Summis Pontificibus tributa fuere ad bellum gerendum subsidia, de quibus Bonfinius loquitur 2) „Cardinei patres quinque et quadraginta aureum millia (a Pio II. in­terea defuncto huic scopo destinata) Christophoro duci, quae in pontificia arca repererant, dedere, ut ea Mathiae adversus Tureas acerrime pugnanti mitteret. Id a duce perquam di­ligenter factum.u Et paulo post prosequitur: „A Pontifice, patribusque.apostolicis benigne re­sponsum , (Mathiae legatis) Sacro-Sancti Collegii decreto sancitum, ut quinquaginta quot­annis aureum millia in Hungáriám mitterentur, quae annos multos persoluta suut.u A. 1471. Paulus II. submittendos jussit eidem Mathiae Regi benedictum ensem et pileum nec non octo­decim mille aureos 3) Sixtus IV. pari studio Hungáriám, ejusque Regem Mathiam prose­cutus larga subsidia ad gerendum bellum non promisit tantum, sed etiam praestitit, e suo nimirum Italiaeque principum aerario conflata aureorum bis centum millia 4). Eandem Sum­morum Pontificum munificam liberalitatem Rex Uladislaus II. expertus est. Quidnam ille a Leone X. a. 1515. acceperit subsidii bellici, ex ipsius pontificis ad Regem exaratis litteris innotescit. „Cum, inquit, et reipublicae Christianae dignitas, et tui regni, atque populorum salus in eo mihi versari hoc tempore maxime videretur, si certa in Illyrico atque Croatia municipia Tureis exposita, loci natura satis ad resistendum idonea, etiam hominum opibus, atque praesidiis munirentur, — — procuratoribus meis mandavi, ut eam curam susciperent, eoque se conferrent, quam celerrime fieri posset. Eis magnum tritici numerum, magnum hordei illo comportandum jussi dari, pulvisque perfecti ad tormenta implenda libras mille, sulphuris praeterea libras decies mille, salis nitri quinquies mille, quibus ex rebus pulvis, si esset opus, confici posset; tormentorum varii generis aliquot: atque iis quidem rebus omnibus curatae pecuniae adjeci numos aureos vicies centum. — — Te autem magnopere hortor, ut quam ad Te pecuniam ex reipublicae aerario sum missurus, quae quidem erit *) Báron, in Annot. ad Martyr. Román. Spondanus ad h. a. Platina in vita Callisti III. P. 2) Decad. IV. L. 1. 3) V. Pray Annál. Tóm. IV. L. 1. "*_) Idem Annál. Tóm. IV. L. II.

Next

/
Thumbnails
Contents