A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

25 vero ad illius unius principis proclamandam, expetendamve dictaturam, velut omnis feli­citatis ac libertatis portum impellantur. Hinc metiamur impendentis Sedi Apostolicae periculi magnitudinem, quippe cui non cum rebellibus dumtaxat, sed etiam cum horum fautoribus res est. Qui, si vires eorum spectes, ad inferendum gerendumve bellum comparatas, poten- tissimi sunt, si indolem, versipelles atque ad omnem partem versatiles, ut nunquam scias, quid serio, quid constanter ac ultimo velint, si denique ad principia respicias , formidolo­sos eos dixeris ; non enim aliam agendorum normam habere aut nosse videntur, quam quod lubet, et qui eapropter omnia , quae adusque firma perstiterunt, et sancte conservabantur jura ad placita sua exigunt, quibus quidquid non congruit, delendum aut immutandum cen­sent, clamantes, prout vociferati sunt olim Judaei „nos legem habemus , et secundum le­gem nostram debet mori.44 ') Ceterum Ecclesia et S. Sedes alios jam vidit hostes. Nerones nempe illos, Domitianos, Diocletianos, et qui his pejores, quia callidiores fuerant, Julianos, qui omnes qualem habuerint exitum e Lactantio 2) scimus, dum e contrario in crucem acti piscatoris successorum Sedes gloriose magnificata est super cineribus millionum martyrum, quorum sanguine illi persecutores agrum Domini ad opulentissimam messem foecundaverunt, sed etiam super ruderibus superborum illorum palatiorum, unde iidem crudelissima sua de­creta publicaverunt. Deferbuit quidem subin persecutorum furor, vix unquam tamen diu pa­catam intueri licuit Ecclesiam, cum enim , donec in terris agit, militans sit, ita ab auctore suo divino regitur ac fovetur, ut semper habeat hostes, adversus quos proelietur, sed quos etiam vincat; ut adversus ipsam quotidie vim faciant portae inferi, sed nunquam praeva­leant. — Descendunt quotidie pluviae, veniunt flumina , flant venti, et irruunt in domum illam, et non cadet: fundata enim est super petram.3) „Obumbrari potest, deficere non po­test,41 ait S. Ambrosius.4) „Supra petram fundata Ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine ventisque subvertitur44 dicit S. Hieronymus 5) et addit causam : „quia Dominus Deus omnipotens, sive Dominus Deus ejus, idest Ecclesiae, se facturum esse, pollicitus est: cujus promissio lex naturae est44 h) Ac ideo dubitare non licet, imo contra spem in spem certam erigi nos oportet, futurum esse, ut haec etiam contra Summum Pontificem tam perfide quam impie suscitata tempestas in Ecclesiae emolumentum , et S. Sedis Apostolicae trium­phum cedat, cujus quidem vel adusque laetissima intuemur specimina. Mox enim, atque clas­sicum intonuerunt S. Sedis hostes, mox atque malevolae illorum intentiones patuerunt, abs mora illis immensa Catholicorum multitudo solemniter contradixit, et sacrilegos ausus de­praedari volentium S. Petri patrimonium atro calculo notavit. Sane vix aliquando clarius elu­xit , ac hoc ipso tempore, quam sincere quam fideliter populi catholici omnium regnorum visibili Ecclesiae Capiti adhaereant, quam infucata pietate , quam filiali reverentia Vicarium Christi prosequantur, ut adeo vel his populorum catholicorum tam solemnibus manifestatio­nibus ad meliora consilia ineunda impelli deberent hostes S. Sedis. Interim fieri potest, ut qui justitiae amore non moventur, prudentiae quoque regulas insuper habeant, et praeattactis populorum catholicorum declarationibus in suo proposito magis obiirmentur exemplum secuti Pharaonis, qui etsi splendidissima miracula conspexerit, parere tamen jussis divinis noluit, et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis. 7) Quodsi publicarum pagellarum relationibus fides habenda sit, tantum abest, ut hostes S. Sedis a proposito suo *) Joann. 19. 7. 2) De Mortib. persecutor. 3) Matth. 7. 25. et 16. 18. *) Hexam. I. 4. c. 2. 5) In Isai. c. 4. v. 6. 6) Comment. in Amos. 1. 3. 7) Exod. 9. 35.

Next

/
Thumbnails
Contents