A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

24 mpendere nunquam desinant. Atque illud praesertim a Vobis etiam atque etiam exposci­mus , Venerabiles Fratres , ut una Nobiscum fervidissimas Deo Optimo Maximo preces sine intermissione cum fidelibus curae vestrae commissis adhibere velitis , ut imperet ven­tis et mari, ac praesentissimo suo auxilio adsit Nobis, adsit Ecclesiae suae, atque exurgat et judicet causam suam, utque caelesti sua gratia omnes Ecclesiae et hujus Apostolicae Sedis hostes propitius illustrare, eosque omnipotenti sua virtute ad verita­tis , justitiae, salutisque semitas reducere dignetur. Et quo facilius Deus exoratus inclinet aurem suam ad Nostras, vestras, omniumque fidelium preces, petamus in primis, Ve­nerabiles Fratres, suffragia Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae, quae amantissima nostrum omnium est mater et spes fidissima, ac praesens Ecclesiae tutela et columen , et cujus patrocinio nihil apud Deum validius. Imploremus quoque suffragia tum Beatissimi Apostolorum Principis, quem Christus Dominus Ecclesiae suae pe­tram constituit, adversus quam portae inferi praevalere nunquam poterunt, tum coapostoli ejus Pauli, omniumque Sanctorum Caelitum, qui cum Christo regnant in caelis. Nihil du­bitamus, Venerabiles Fratres, quin pro eximia vestra religione ac sacerdotali zelo, quo summopere praestatis, Nostris hisce votis postulationibusque studiosissime obsequi velitis. Atque interim flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam, et cum omnis verae felicitatis voto conjunctam Vobis ipsis, Vene­rabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiae com­missis peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 19 Januarii Anno 1860. Pontificatus Nostri Anno Dccimoquarto. Litteras has, velut apostolicae in nos caritatis , in populos Status pontificii a re­bellibus misere seductos tenerae sollicitudinis, adversus Ecclesiae et S. Sedis hostes forti­tudinis testes vel ideo non potui non ad omnium vestrum notitiam perferre. Jaurini die 5. Februarii 1860. Nr. 461. Ad colligen­das pro San­ctissimo Do­mino nostro pias symbo­las provoca­tio. E tenore praemissarum apostolicarum litterarum intelligimus, quam potente patrono ac fau­tore hostes Apostolicae Sedis glorientur. Is pro eo, ut nequissimos publicae pacis et tran­quillitatis in Italia turbatores compesceret, et contra rebellium violentias ac insultus laesum in suis juribus Summum Pontificem protegeret, hunc ipsum potius provocat, ut dissidia com­ponat, quae non seruit, ut pacem restituat, quam non turbavit, ut dexteram porrigat sacri­legis manibus, dilacerare volentibus patrimonium Ecclesiae, ut juribus cedat non suis et ad quae sarta tecta conservanda jurisjurandi religione obstringitur, verbo ut victas det manus rebellibus, ultro nuncium mittendo antiquissimis ecclesiastici principatus provinciis , et an­nuendo, ut illae in perfidiae proemium cedant illi in Italia principi, cujus regimen a decennio Ecclesiam vexat, ejus et S. Sedis solemni etiam conventione firmata jura violat, omnia Summi Pontificis eate- nus reclamantis monita spernit, nullisque parcit seu laboribus, seu sumtibus, nec ullas asper­natur, quantumlibet abjectas artes, ut Italiae populi primum quidem commoveantur, dein ad excutiendum legitimorum principum imperium, hosque ipsos depellendos inducantur, tandem

Next

/
Thumbnails
Contents