A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

16 caci regni Dei in terris propagandi ac firmandi studio animari haud debere, nec salutis cum suae tum proximorum adeo incurii fuere iidein populi, ut hujus tam saluberrimi operis fru­ctuum participes fieri non voluissent. Qualem autem populi catholici in Missionum piissimo opere promovendo capiant partem, societates scopo hoc erectae luculentissime comprobant, inter quas principem lo­cum sibi vindicat Societas Missionum Lugdunensis, cujus anno 1822. prima initia posita sunt a duodecim, zelo propagandae fidei percitis viris occasione illa, dum Neo-Aurelianen- sis Episcopi Generalis Vicarius pro paupere illa Dioecesi eleemosynam collecturus in Gal­liam venisset. Singulum societatis membrum quotidie orationem dominicam et salutationem angelicam pro impetranda missionariis benedictione divina persolvere, et qualibet hebdomade unum obulum conferre tenetur. Pietatem ad omnia utilem esse, et concordia res parvas mi­rum in modum crescere, societas haec Missionum aperte loquitur, quae dum erectionis suae primo anno 15,272 francos et 15 obulos percepisset, 1855. de annuo proventu 4,124,452 francorum in emolumentum Missionum disponere potuit. Hujus summae duas tertias partes Catholici in Gallia contulerunt. Catholici Magnae Britanniae 169,716, Borussiae circiter tan- tumdem , Sardiniae 200,000 , Catholici denique in America 200,000 francorum contribue­runt. — In Bavaria ab a. 1842. floret societas Missionis, a S. Ludovico nuncupata, quae a solis Bavariae Catholicis annue non minus quam 90,000 fl. percipit. Laudabile ac Deo gratissimum opus Missionum hujus etiam Dioecesis fideles promovent per symbolas suas, directioni Societatis S. Leopoldi resignari solitas, a qua illae destinationi suae conformiter in emolumentum Ecclesiae Catholicae in America Septemlrionali expenduntur. Intra brevissimum dimidii seculi tempus vix alicubi terrarum tam laete effloruit res catholica, atque in America Septemtrionali, manifesto indicio , pia Leopoldinae Societatis studia ac subsidia exoptatissimo haud caruisse effectu. Nimirum a. 1808. unica duntaxat in vastissimo illo terrae tractu exstitit catholica Dioecesis, cum uno dioecesano et altero hujus auxiliari Episcopis, 68 presbyteris, 70 Ecclesiis, unico instituto educatorio pro mascula, et duobus pro sexus sequioris pube catholica, et nulla de cetero stabili statione Sacerdotum, curam animarum exercentium. A. 1857. numerabantur in eadem Americae parte 41 Dioece­ses et duo apostoliéi Vicariatus cum 43 Episcopis, 1872 presbyteris, 1910 Ecclesiae, 37 Claustra, 24 educatoria instituta pro mascula, et 130 hujusmodi instituta pro alterius sexus catholica juventute, denique 895 stabiles stationes i. e. parochiae, ut adeo omni jure ex­clamare possimus „a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris !u ') Alter saluberrimus finis, quem hujus Dioecesis fideles eleemosynis sui promovent, est ille a So­cietate infantiae Jesu intentus Universi redditus recentius erectae hujus Societatis anno 1856. fuerunt 1,063,000 franci. Unam secundam partem notabilis hujus summae catholicorum Galliae pietas contulit. His sulfulti subsidiis Missionarii catholici eodem anno baptisavcrunt 329,388 proles in Chinensi Imperio a crudelibus, ipsamque naturam humanam exutis pa­rentibus abjectas, e quibus 247,041 proles mox postquam in Christo renatae fuissent, su­premum obierunt diem. Iidem missionarii coemerunt proles 9165, educaverunt vero jam prius coemtas 6157. Qui numeri summam unionis utilitatem omni eloquentia disertius praedicant. In Imperio Turcico plurimos numeramus fidei nostrae domesticos ope et caritate nostra eo digniores, quod gravissimas inter persecutiones, maximasque aerumnas fortes in fide per- *) *) Mare. 12. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents