A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
17 stiterint „magis eligentes affligi — quam temporalis peccati habere jucunditatem, majoresque divitias aestimantes thesauro Aegyptiorum improperium Christi.44 ‘) Fratres hi nostri adhucduin in haris ac stabulis Sanctissima Religionis nostrae mysteria peragunt, adbucdum scholis, ordinariisque animarum suarum pastoribus carent, sunt praeterea ad extremam egestatem redacti, quam illis debent, a quibus ob fidem suam ad conditionem Helotarum detrusi, a saeculis divexantur ac opprimuntur; nisi itaque beneficentia nostra subleventur, parum aut nihil utilitatis in ipsos exinde redundabit, quod nunc jam facilius impetrare valeant facultatem exstruendi templa, parochias et scholas erigendi. Societati quae his subvenit, ubique locorum copiosi fidelium nomen dederunt, quod a pietate populi in Immaculatam Dei Genitricem Mariam repetendum est, qua Patrona unio ipsa gloriatur, et cujus potenti patrocinio futurum confidere licet, ut e piis sociorum ceu totidem Mariae filiorum subsidiis ac precibus plurima in Ecclesiam Catholicam redundent emolumenta , quae illis in orbis partibus non tantum cum Muhamedanismo , sed etiam cum Schismate colluctandum habet. Missio Africana eo magis nostram opem deposcit, quod sit nova plantatio, quae necdum firmas radices agere potuit , praecipue ob inclementiam aeris, quae spatio quatuor annorum undecim Missionarios , ad fortia natos, praetereaque robustos in flore aetatis absumpsit. Eo nunc conversa esse videntur missionis praepositorum studia, ut ex ipsis regionum illarum nigris incolis eiFormentur praecones verbi divini, cujus annunciatio illic magnam de cetero messem promittit. Unio S. Bonifác» id agit, ut de Sacerdote, templo et schola provideat iis in Septemtrionali imprimis Germania inter acatholicos dispersis Ecclesiae nostrae filiis, qui secus per plures annos catholicis divinis interessé non possent, et eo ipso necessitate sic urgente opera ministrorum alienae religionis uti, signanter vero proles suas in scholis non catholicis instituendas curare cogerentur. Jam a. 1856. ab unione hac 23 stabiles missionum stationes, et 27 scholae conservari, 13 novae missionum stationes et 12 novae scholae erigi poterant, pro maximo miserioris sortis catholicorum spirituali emolumento. Nihil mihi accidere potuit jucundius, quam experiri Vos VV. FF. et FF. et curae Vestrae ac meae creditos fideles etiam proxime praeterlapso anno promtos paratosque fuisse ad conferenda colligendaque subsidia, quibus nobilissimi, quos recensui fines, id vero est Gloria Dei, incrementum S. Matris Ecclesiae et salus animarum promoverentur. Non me latet, e pauperum potissimum obulis conflatas fuisse symbolas, quas in ultimis anni praeterlapsi circularibus litteris publicavi. Fit hoc passim, ut sicut pauperes evangelisantur 2), ita evangelisantes pauperum eleemosynis sustententur; non enim philantropia sed caritate moventur pauperes, quemadmodum omnes veri Christi discipuli ad benefaciendum. Est namque magnum hanc inter et illam discrimen. Caritas duplicem amorem habet, Dei atque hominum ; philantropia hominum tantum. Illa quum e plenissimo fonte promanet, actuosissima est , erumpens de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta in fortitudine sua benigna est 3) et assurgit ad Deum, veluti ad sui originem et exemplar. „Estote imitatores Dei , sicut filii carissimi , et ambulate in dilectione , sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis44; 4) ipsa est „vinculum perfectionis44 5) quo homo homini, gentes gentibus consociantur , de quo dixit Dominus: „in hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.44 6) Altera sive philantropia, * 6 *) Hebr. 11. 25. 26. 2) Matth. H. 5. 3) V. 1. Cor. 13. per totum. 4) Ephes. 5. 1. 2. 5) Coloss. 3. 14. 6) Joann. 13. 35, 4*