A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

15 srv. Ctuo magis in dies vita ecclesiastica evolvitur'ac efflorescit, eo plures enascuntur ac ob­servantur indigentiae, quibus satisfieri nequit nisi per mutuain cooperationem illorum , qui ejusdem S. matris Ecclesiae filii, et membra sunt ejusdem corporis , in quod uno caritatis vinculo sociantur juxta illud Salvatoris „mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sic­ut dilexi vos11 ') et illud fidissimi verborum Domini interpretis S. Pauli „multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra 2); et ideo si quid patitur unum mem­brum, compatiuntur omnia membra, sive gloriatur unum membrum , congaudent omnia membra11 3) Quae cum ita sint, minime mirabimur, si e dissitis etiam orbis catholici oris ad nostram caritatem appellent, si apud nos quaerant, seque inventuros sperent ea, quibus in­digent, subsidia fratres nostri. De his loquitur ac praecipit S. Paulus, cum dicit: * 4) „Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tem­pus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.11 In tota, qua late palet, Ecclesia Catholica obtinet actuosae hujus caritatis exer­citium, et benevola, quae annuatim colliguntur fidelium subsidia, rore benedictionis divinae sic foecundatur, ut praestantissimorum fiant fructuum feracia. Scopus ferine omnium , quae colliguntur, subsidiorum est, ut Ecclesia Catholica et per illam veritatis et virtutis regnum qua propagetur latius, qua firmetur ac roboretur amplius. Et profecto si Ecclesia Catholica mandato Christi Domini praecipientis ü) : „Euntes in mundum universum , praedicate Evan­gélium omni creaturae,1” obstrepere ac divina sua destinatione, his expressa verbis „et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor11 excidere nolit, eo curas sollicitudinem­que suam convertere debet, ut nunquam desint viri, qui Christum praedicarent, et fidei lumen nec non caritatis ignem accenderent gentibus, quae adhucdum ambulant in tenebris et habitant in regione umbrae mortis *’). „Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine praedicante ? quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?11 ‘) S. Sedem Apostolicam hoc etiam obtutu suis pro virili semper respondisse partibus, praestantissima comprobant instituta, quae eo fine erecta sunt , et magnis sane impendiis etiam nunc conservantur, ut ad extremas etiam Orientis, Africae, Sinae, Indiá­mra , Americae et Australiae oras ablegandi proecones Evangelii debite excolantur, ac illis de necessariis commeatus et vitae sustentandae mediis provideatur, ut porro primis saltim novorum Christianorum spiritualibus indigentiis subveniatur, ac Vicariorum Apostolicorum, qui in illis regionibus Episcoporum vices subeunt, sustentationi provideatur. Ceterum sum- tus , ad missionum rem procurandam requisiti, recentiori imprimis tempore ob multitudinem infidelium, quibus Evangélium praedicatur, adeo creverunt, ut iisdem perstringendis Aposto- lica Sedes par haud sit. Sed nec unquam a catholicis populis existimatum fuit, ipsos effi­i) Joann. 13. 34. 2) Rom. 12. 17. 3)1. Cor. 12. 26. *) Gal. 6. 10. 5) Mare. 16. 15. «)Isai 9. 2. 2) Rom. 10. 13. seq. 4 Nr. 320. Reflexiones super piis symbolis , in Dioecesi an­no proxime praeterlapso collectis, et ope Circula­rium ddo 31. Decembris c. a. Nr. 3641. publicatis.

Next

/
Thumbnails
Contents