A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

10 misericordiae Sacramentum ; nam certa et secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis,41 ad cujus devotam meditationem eo nos motivo horta­tur S. Bonaventura, ') quod sit ad omnigenam virtutem comparandam efficacissima. „Si vis, inquit, o homo de virtute in virtutem , de gratia in gratiam, de bono in melius proficere, quotidie quanta potes devotione mediteris Domini passionem, quia haec mentem alienat, et non solum reddit Angelicam, sed divinam ; nihil enim in anima ita operatur universalem sanctificationem, sicut meditatio passionis Christi.44 Quod sanctus vir verbis commendavit, facto praestitit, et effectus, quos commemorat, plena mensura ipse expertus est, quippe qui S. Thomae Aquinati, dum ab isto ad ostendendam bibliothecam, unde tantam, tamque multiplicem eruditionem hausisset provocaretur, imaginem exhibuit Crucifixi , et confessus est, se ab hocce fonte uberrimo accipere, quidquid vel legeret , vel scriberet. Pio hoc tamque salutari exercitio ipsi etiam indocti ac illiterati quanto cum profectu vacare possint — indicat Ludolphus dum scribit: 2) „Frequens passionis Domini memoria indoctum reddit doctissimum , idiotas et imperitos facit proficere in magistros, magistros inquam, non scien­tiae quae inflat, sed caritatis, quae aedificat. Ipsa est velut quidam liber vitae, in quo omnia saluti necessaria inveniuntur, et felix, qui ejus studio serio intendit, quia in contemptu mundi et in amore Dei proficiet, cunctarumque virtutum et gratiarum incrementum sumet.44 Haec cum ita sint, intelligimus jam VV. FF. et FF. quamobrem Ecclesia Catholica quadra­gesimae tempus memoriae propitiationis, per Christum in ara crucis factae, et remissionis peccatorum nobis per mortis illius meritum obtentae inprimis consecraverit; intelligimus, quamobrem nihil ipsa magis in votis habeat, quam ut illis praecipue diebus ad exemplum sanctae et immaculatae matris Jesu, cujus sub cruce stantis animam doloris gladius per- transivit, 3) nec non ad exemplum Apostolorum, quorum mentes secundum praedictionem Domini 4) ingens tunc luctus occupaverat, etiam nos doleamus super Salvatorem nostrum ponentem animam suam in ara crucis pro genere humano morte dirissima, doloribus ac op­probriis plenissima, quemadmodum doleri solet in morte primogeniti; sed una et vel ma­xime doleamus atque compungamur propter peccata nostra, quae tam gravia fuerunt, ut nisi morte Christi expiari non potuerint. Obsequentes monito S. Pauli °) „in fide vivamus Filii Dei, qui dilexit nos , et tradidit semetipsum pro nobis ;44 quem propius sequi, quem praedicare, cujus opus bis in terris continuare, ad quem animas adducere ad vocationis nostrae partes pertinet. Defigamus itaque sacro cumprimis illo tempore mentem cogitationes­que nostras in contemplationem sacratissimorum redemptionis nostrae mysteriorum, sed et curae nostrae creditis sistamus ob oculos Christum, et hunc crucifixum, audiant illi rursum, quod nunquam satis audire possunt, nos pretio magno emptos esse, hocque cognito glorificent ac portent, i. e. tam sancte et pie vivant, ut portare ac glorificare censeantur Dominum in corpore suo; r) au­diant et intelligant, ideo Filium Dei dedisse semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum Chri­stum consummatum factum esse omnibus obtemperantibus sibi causam salutis; °) audiant et intelligant, „iccirco nos in morte Christi baptisatos esse, ut vetus homo noster crucifigatur, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.44 ‘n) Agnoscant et ipsi humanae naturae dignitatem, „et nolint in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.44 n) *) Tract. de sacrilic. Missae. 2) Pact. 2. e. 58. 3) Luc. 2- 35. *) Joann. 16. 20. 5) Zaehar. 12. 10. 6 7) Gal. 2. 20. 7) 1. Cor. 6. 20. 8) Tit. 2. 14. ®) Hebr. 5. 9. 10) Rom. 6. 6. >l) S. Leo M. serm. de nativit. Dom.

Next

/
Thumbnails
Contents