A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

II Agnoscant „quantum valeant et quantum debeant, et dum tantam redemptionis suae perspi­ciunt dignitatem, ipsi sibi indicant peccandi pudorem44 ') Agnoscant miram circa nos pieta­tis Dei dignationem, et inaestimabilem dilectionem charitatis, ne oggcri ipsis quoque pos­sit, quod S. Paulus Galatis objecit: i) 2) „0 insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus !44 Sentiant et ipsi non aliud esse ad eliminandum peccatum efficacius, ad infringendam pravarum in­clinationum vim fortius medium, quam vivam memoriam Christi et hujus crucifixi, ac ideo „si tentationum sentiant aculeos, exaltatum serpentem aeneum intueantur, et sugant non tam ubera, quam vulnera Crucifixi,44 prouti monet S. Bernardus 3). „Habemus enim , inquit S. Maximus Taur. 4) Dominum Jcsum, qui nos passione sua liberavit, in ipsum aspiciamus semper, et ipsius signo speremus nostris vulneribus medicinam; hoc est, si forte in nobis venenum avaritiae se diffundit, ipsum consideremus, et sanat. Si scorpionis nos libido com­pungit, ipsum rogemus, et curat, si terrenarum cogitationum nos morsus lacerant, eundem precemur, et vivimus; hi enim sunt spirituales serpentes animarum nostrarum, propter quos conculcandos Dominus crucifixus est.1,1 „Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis,44 ait S. Paulus 5). Quodsi sacratissima passionis et mortis Domini mysteria pie ac fructuose meditati fuerimus, fiet utique, ut „jejuniorum etiam veneranda solemnia congrua pietate suscipiamus, et secura devotione percurramus.44 6) Oportet utique, S. Paulo nos monente, 7) ut „hoc in nobis sentiamus, quod et in Christo Jesu , qui humiliavit semetipsum, factus obediens us­que ad mortem, mortem autem crucis.44 An itaque obsequium denegabimus Ecclesiae sacrum quadragesimale jejunium praecipienti, postquam Christus Dominus obedientiae virtutem tam verbis nobis inculcavisset, quam proprio exemplo sanctificavisset? „Qui Ecclesiam non audit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus,44 et iterum: „qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit,44 verba sunt Salvatoris, ’) ac ideo, „qui jejunia spernit, non Sacerdotem spernit, sed Christum, qui in suo loquitur Sacerdote,44 inquit S. Maximus Taurin. 9) „Jejuniorum enim utilitatem novi testamenti gratia non removit, et continen­tiam corpori atque animae semper profuturam pia observatione suscepit. Quia sicut per­manet apud intelligentiam Christianam, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et cetera talium mandatorum , ita quod in iisdem V. T. libris de jejuniorum sancti­ficatione et curatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur.44 S. Leo M. I0) „Quis­quis igitur Christianus jejunando non impleverit Quadragesimam, praevaricationis et contu­maciae reus censebitur, teste S. Ambrosio11) cui consentit S. Augustinus dicens:'*) „aliis diebus jejunare remedium est aut proemium: in Quadragesima non jejunare peccatum est.44 Instante igitur sacro Quadragesimali jejunio, ad exigentiam SS. Concilii Tridentini '3) illud VV. FF. et FF. curae vestrae creditis fidelibus annuncietis. „Haec erat primorum Christia­norum religio, haec dulcior exultatio, nempe nuncium quadragesimalis jejunii.44 '4) Symbola hujus jejunii ostendite cum in illo Moysis super Sinai, quo meruit Dei colloquium obtinere, et tabulas legis accipere de manu Dei; ‘5) tum in illo Eliae, qui ambulans per quadraginta i) S. August. Serm. 41. 2) Gal. 3. 1. 3) Epist. 351. 4) Serm. de pass. 5) Gal. 5. 24. 6) Orat. Eccl. Fer. IV. Ciner. Philipp. 2. 5. seqq. ®) Matth. 18. 17. et 18. Lue. 10. 16. 9) Serm. 39- de jejun. 1°) Serm. 4 de jejun. decimi mensis. 41) Serm. 34. 12) Serm. 62. de temp. VJ) Decr. de dei. cib. et jejun. Sess. XXV. 14) S. Hieronym. Ep. ad Mar­cellum. 15) Exod. 24. 28.

Next

/
Thumbnails
Contents