A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
2 dotes convenit ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Dei resplendeat.“ Cognovi porro, scire vos, hanc domus Dei curam et sacrae suppellectilis nitorem magnis laudibus a SS. Patribus celebrari v. g. a S. Hieronymo, alias omnis splendoris ac vanitatis contemtore, qui inter eximias Nepotiani virtutes hanc quoque ponit in Epitaphio ad Heliodorum: „Erat, inquit, solicitus si niteret altare, si parietes sine fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si Sacrarium mundum, si vasa luculenta ; Basilicas Ecclesiae et Martyrum conciliabula diversis floribus , et arborum comis vitiumque pampinis adumbrabat, ut quidquid placebat in Ecclesia tam dispositione, quam visu, presbyteri laborem et studium testaretur.“ Ex illis denique relationibus intellexi, haud ignorari a Vobis, quod Ecclesiae sanctitas, et sacro sancta mysteria, quae in ea peraguntur, hanc solicitudinem et diligentiam exigant, quippe quae est locus sacer Deo, precibus publicis ac privatis deputatus, et ubi Salvator ipse adest corporaliter in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento. Quamobrem S. Joannes Chrysost. (Horn. 36 in 1 Corinth.) templa nostra locum Angelorum et Archangelorum, regiam coeli, imo coelum ipsum nominavit. Qui e vobis hunc decoris domus Dei amorem contestati sunt, noverunt et perspexerunt etiam, hoc Ecclesiae splendore et ecclesiasticae suppellectilis nitore cultum et Religionem in Deum magnopere conciliari et augeri, quippe cum fidelis populus, si videat domum Dei ornatam , sacras vestes etiam si non pretiosas saltem mundas, Sacerdotem ipsum mundum et compositum corpore et amictu, congruam de rebus sacris concipiat existimationem. Dum e contrario quisquis, nisi sensus omnis expers sit, indigne ferat Sacra sordide tractari, et naturae impulsu refugiamus etiam homines sordidos, illuvie foedos, eosque interius non bene tersos et compositos recte arguamus. — Sit igitur Deus benedictus, qui Vobis , et curae vestrae creditis fidelibus praeter benefaciendi promptitudinem spiritualibus templis Spiritus Sancti, insuper debitam reverentiam et existimationem de Ecclesiarum dignitate, deque sacris ministeriis, quae in iisdem fiunt instillavit, Vosque et illos eo permovit ac excitavit, ut potissimum diligentem operam et solers studium in harum rerum decore ac splendore procurando poneretis ad majorem Dei gloriam et honorem. Probe autem novi, nec moror confiteri, hanc Dioecesis meae fidelium tam largam beneficentiam imprimis vestro zelo, vestrae solertiae, et cooperationi tribuendam esse, qui nimirum vocem Episcopi vestri non audivistis solum, sed obsequenti animo etiam suscepistis. Recipite eapropter sinceram gratiarum actionem meam, quam Vobis illorum nomine nuncupo, qui beneficiorum per vos qua collatorum, qua partorum facti sunt participes. Seminastis in benedictione, de benedictione etiam metetis ; fertilis enim affer — Dei manus est, quidquid in eam reposuistis, fructum reddet centuplum. „0 quanta beatitudo! exclamat S. Hieronymus, (Epist. 150) pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Dominum debitorem.“ Omnipotens hic debitor det populo, quem pascitis, omnem de rore coeli et pinguedine terrae abundantiam, defendat illum a fame, peste et bello, a' cunctis periculis et adversitatibus, ab omni necessitate corporali et spirituali, ab omni angustia et calamitate. Vos vero VV. FF. et FF. cum novo anno de novo induti viscera misericordiae, et cbristianae caritatis igne inflammati, sicut decet illius Dei Ministros, qui caritas est, nolite deficere benefacientes, (2 Thes. 3 v. 13) beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus (Hebr. 13 v. 16). Superexaltat misericordia judicium (Jacob. 2 v. 13.) „Dei humanitatem et misericordiam aemulemini. Nihil tam divinum homo habet, quam benignitatem ac beneficentiam“, observat S. Gregor. Naz. orat. tom. 1. „An tu