A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
3 — interrogat idem S. Doctor — beneficentiam arbitrii tui esse putas, non necessitatis ?“ Et respondet: „Quam ipse quoque vellem ita esset, atque etiam existimarem, sed mihi metum sinistra illa incutit, et hoedi et probra, quae a judice in eos conjiciuntur: non quod rapuerint, aut sacrilegii vel adulterii crimine se devinxerint, aut aliud quidpiam, quod prohibitum sit, perpetraverint, hujus ordinis damnatur : sed quia Christum per pauperes minime coluerunt.“ Concludam cum S. Bernardo (Epist. 100) „restat ut ei, a quo bona cuncta procedunt, et referamus grates pro bono, quod dedit velle, et fundamus preces, ut adjiciat et perficere pro bona voluntate. Tamen gaudium meum non tacebo vobis. Quas nempe putatis delicias cordi meo afferat vestra hujuscemodi intentio ? Delectabitur in crassitudine anima mea , si infatigabiles cognovero vos in studiis salutaribus et honestis. Gaudeo enim, non quia quaero donum, sed requiro fructum. Libenter accipio beneficium, quod prosit danti, alioquin non ambulo in caritate illa, quae non quaerit, quae sua sunt“ (1 Cor. 13, 15) Dominus Jesus Christus cum spiritu vestro. Gratia Vobiscum Amen. (2 Tim. 4, 22.). Jaurini, in Circumcisione D. N. J. C. 1. Januarii 1859. Mutationes in Corona aurea. De membris pii Sodalitii, quod sub nomine Coronae aureae Immaculatae Dei Genitricis Nr. 76. Mariae hac etiam in Dioecesi floret, cujusve elenchum medio Circularium ddto. 17. Januarii 1858 Nr. 243 publicavi, per decursum anni obierunt: Martians Kondvicska. parochus Rákosensis, Stephanus Argay, parochus Szill-Sárkányensis et .Joannes (»allovics. parochus Rába-Pordányensis. Praeterea e Sociorum numero discessit Joannes Wrabetz, Presbyter Archi- Dioecesis Pragensis. Exortas hoc modo vacantias completurus, in diem 22. Coronae I. .Joanneui Soniorjay, V. A. Diaconum ad Hon. et administratorem Eüttevény-Szigethensem ; in diem 30. Coronae III. Antonium («rósz. V. A. Diaconum et parochum Gyömöreensem; in diem 9. Coronae VI. Josephmn Síerez. parochum Györ-Szigethensem; denique in diem 13. ejusdem Coronae VI. Ignatium Aagy, parochum Rába-Patonaensem, piis eorundem votis obsecundando substituo. Recensitae tamen vacantiae prorsus non sufficiunt, quo omnium desideriis satisfiat, qui Beatissimae Virginis cultum, per oblata Deo quovis mense Sacrificia promotum, ejusdem- que potentissimum patrocinium militanti ecclesiae addictum cupiunt. Novam itaque Coronam numero VIII., quae Cathedralis 2. compellabitur conserere oportet, ad quam omnes eos, cumprimis juniores presbyteros anhelis votis convolaturos esse confido, qui hucdum unioni illi, Sanctissimi Domini Nostri patrocinio glorianti, et per totum orbem catholicum diffusae adseripti non sunt. Constat autem ' Corona VIII. Cathedralis 2. sequentibus hucdum Sociis: Die Mensis 1. Franciscus Nyilasy. parochus Rába-Szent-Mihályensis. „ „ 2. Michael Szakát*, parochus Árpásensis. 1*