A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

56 Nr. 1687. Secundum tenores litterarum C. R. I.ocumtenentialis Officii Budensis dto 5. Maji a. c. Nr. cali0"n)de 1^024 per supremum forum censorium Viennense sub 3. Februarii h. a. Nr. “Vis permis- fundationaii- sum est, ut elocata apud privatos capitalia, quae hucdum in conventionali aut valutali mo- ^"monétarnm neta calculabantur, abhinc in futurum ad monetam novam austriacam reducta in rationibus austriacam exhiberentur. Haec quidem dispositio ad eas rationes refertur, quae revisioni C. R. Exacto­reducendas A 1 x esse. ratus obnoxiae sunt, uti rationes de fundationibus scholasticis, de locis item ac institutis piis, puta nosocomiis, xenodochiis, ptochotrophiis etc. eam tamen commodiori et uniformis pertractationis gratia ad illas quoque rationes protendo, quae Officio Dioecesano exhibendae veniunt. Probe autem notandum est, capitalia illa, quae apud aerarium publicum elocata et sortilegio reservata sunt, hujusmodi reductionem haud admittere, sed in posterum quoque in nominali valore suo notari debere. Datum in Rákos die 30 Maji 1859. Nr. 1688. Praecogni­tiones musi- cales apud candidatos cursus prae- parandialis desiderari. /Id procurandam alumnorum Praeparandiae, qui pro gerendo munere ludimagistrorum aeque ac cantorum destinantur, debitam in arte musica et cantu dexteritatem, Excelsum C. R. Cultus et Institutionis Ministerium, ope Intimati dto 15. Martii a. c. Nr. 393%37 per C. R. Locumtenentiale Officium Soproniense sequentes dispositiones fieri fecit: 1. Admittendos ad frequentandum cursum paedagogicum juvenes ordinarie rudi­mentis saltem artis musicae imbutos esse debere, ita ut juste expectari possit, fore, ut du­rante bienni tirocinio praeparandiali institutionem musicam, quae in his palaestris fit, in usum suum convertant, et in cantu ac organi pulsu ex voto proficiant. Praevia haec mu- sicalis cultura nunc quidem, pro adjunctorum ratione , non tam ampla et solida, sed suc­cessu temporis major semper et altior in candidatis desiderabitur. 2. Qui dicta praecognitione caruerint, ad cursum praeparandialem frequentandum per exceptionem admitti quidem poterunt, ast eo solum pacto, si alias peculiarem inclina­tionem et habilitatem pro re doctrinali seu testimoniis fide dignis, seu per examen, cui subjiciendi sunt, docuerint, et fundatam spem fecerint fore, ut durante cursu praeparandiali requisitas cognitiones et debitam dexteritatem adquirere connitantur. 3. Ut juvenibus, qui ad procurandam olim institutionem animum suum addiderint, prona ediscendae musicae opportunitas praebeatur, magistros scholarum provocari debere, ut ad docendum cantum et musicam praecipuo studio incumbant, et aliquos saltem discipu­lorum suorum in his solerter instituant. Ludimagistri nostri passim organoedorum simul cantorumque munere funguntur, ideoque plurimum profecto interest, ut in cantu ac musica, certe saltem in arte pulsandi organi debita dexteritate polleant. Itaque Ven. Clerum Curatum provoco, ut exercitationes in his artibus, ubi per adjuncta licet, in scholis sibi subditis solerter fieri procurent, et lu- dimagistros opportune hortentur, ut filios suos, aliosque juvenes, qui feliciori ingenio gau­dent, in rudimentis saltem cantus et musicae percolere satagant. Datum in Rákos die 30. Maji 1859. «foannes in. i». Episcopus

Next

/
Thumbnails
Contents