A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
55 versa Pontificia Nostra ditione publicae clementissimo misericordiarum Patri offerantur precationes. Illustria vero Praedecessorum Nostrorum exempla sectantes ad vestras, ac totius Ecclesiae preces confugere constituimus. Itaque hisce Litteris a Vobis, Venerabiles Fratres, exposcimus, ut pro egregia vestra religione publicas in vestris Dioecesibus preces indicere quam primum velitis, quibus fideles Vobis concrediti, potentissimo immaculatae Sanctissiinae- que Deiparae Virginis Mariae patrocinio implorato, divitem in misericordia Deum enixe orent et obsecrent, ut per merita Unigeniti Filii sui Domini Nostri Jesu Christi avertens indignationem suam a nobis, et auferens bella usque ad finem terrae, divina sua gratia omnium mentes illustret, omniumque corda christianae pacis amore inflammet, atque omnipotenti sua virtute efficiat, ut omnes in fide et caritate radicati, fundati sancta Ejus mandata diligentissime servent, ac peccatorum veniam humili contritoque corde efllagient, et declinantes a malo, et facientes bonum per justitiae semitas ambulent, et mutuam inter se caritatem continuam habeant, exerceant, atque ita cum Deo, cum semetipsis, et cum omnibus hominibus salutarem consequantur pacem. Nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro perspecta vestra erga Nos et hanc Apostolicam Sedem observantia hisce Nostris desideriis ac votis quam diligentissime obsequi studeatis. Ut autem fideles ardentiori studio et uberiori fructu instent precibus per Vos statuendis, caelestium munerum thesauros, quorum dispensationem Nobis tradidit Altissimus, proferre et erogare censuimus. Quocirca iisdem fidelibus ter- centurn dierum Indulgentiam in forma Ecclesiae consueta concedimus toties lucrandam, quoties ipsi commemoratis precibus devote interfuerint, easque peregerint. Insuper, durante harum precationum tempore, eisdem fidelibus plenariam largimur Indulgentiam semel tantum in mense eo die consequendam, quo ipsi sacramentali confessione rite expiati, sanctissima- que Eucharistia refecti aliquod templum religiose visitaverint, ibique pias ad Deum preces eumdein in finem effuderint. Denique nihil Nobis gratius quam hac etiam uti occasione , ut iterum testemur et confirmemus praecipuam, qua Vos omnes, Venerabiles Fratres, prosequimur , benevolentiam. Cujus Nostrae in Vos studiosissimae voluntatis pignus quoque sit Apostolica Benedictio, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus cujusque vestrum fidei traditis peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum die 27. Aprilis Anno 1859. Pontificatus Nostri Anno Decimotertio. 1 ro beneficio parochiali Gyirótensi, ad jus patronatus Celsissimi Principis Pauli Eszterházy pertinente, concursum praesentibus indico, et pro termino exhibendorum libellorum suppli- cum diem 15. Julii a. c. defigo. Rákos die 30. Maji 1859. Joannes Palocsay presbyter a multis annis deficiens, die 12. Aprilis a. c. aerumnosam hanc vitam cum meliore commutavit. Oremus Dominum, ut cui his in terris jubilarem Sacerdotii sui annum celebrare concessit, eum in coelis ad agenda in societate civium supernorum perennia jubila admittere dignetur. Rákos die 30. Maji 1859. Nr. 1685. Concursus pro beneficio parochiali Gyirótensi. Nr. 1686. Obitus Joan- nis Palocsay presbyteri. 12*