A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
Circulares Dioecesanae ü r. I. VV. Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Dum piarum symbolarum anno praeterlapso in Dioecesi mea collectarum consignationem in ultimis illius anni Circularibus litteris publicavi, versabantur mihi prae oculis pauperes, quorum lachrymas detersistis , miserrimi infantes, quos mox post nativitatem a propriis parentibus abjectos ac suae sorti relictos non solum ab interitu vindicastis, sed etiam ut palmites verae viti, quae Christus est, inseruistis; Missionarii, quorum speciosos pedes ad evangelisandum pacem, ad evangelisandum bona direxistis ad gentes, sedentes in tenebris et in umbra mortis; Altaris Ministri, quorum inter alienos a fide nostra degentium, ac vigilias super disperso grege Domini custodientium subsistentiae prospexistis; lapides, quos ad struenda Sanctuaria comportavistis etc. etc. Iu hos enim lines eleemosynas corrogastis ac erogastis VV. FF. et FF. Non sum nescius, nec Vos, nec curae vestrae creditos lideles haec beneficentiae opera aliam $b causam exercuisse, quam ut gloriam Dei augeretis, et salutem animarum promoveretis. Et quia e limpidissimo liocce fonte vestra illa actuosae caritatis opera profluxerunt, eveniet Vobis profecto, quod Salvator Math. VI. 4. praedixit, significans, a Patre coelesti mercedem reddendam esse manum apertam habentibus ad recte faciendam eleemosynam. Publicatio igitur haec nihil meritis vestris, nihil pretio beneficentiae vestrae decerpit. Qui enim dixit „attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis“, dixit etiam: „sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.“ Quae divina effata quomodonam conciliari ad invicem debeant, jam S. Gregorius M. exposuit dicens: (Hom. Ii in Evang.) „Hoc autem dico, non ut proximi opera nostra bona non videant, — sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus. Sic autem sit opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum , et tarnen per intentionem, qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum.“ Ac ideo officio meo defuisse jure me existimarem, si hujus tam praeclare comprobatae beneficentiae vestrae memoriam conservare, eidcmque tantillum in meis Circularibus litteris monumentum erigere neglexissem. Habeant contemporanei, unde studium ac zelum benefaciendi cum vestrum, tum fidelium nostrorum metiantur. Habeant posteri exemplum, quod imitentur. Ex arithmeticis numeris intelligant, quid Religionis. quae plenitudinem legis in dilectione consistere docet, vis, quid pastoris e corde promanans et ad cor directa vox, quid inquam vel in hoc materialibus lucris dedito aevo in animis fidelium valeat! Imprimis cum nec vestra sacrificia, nec pia Dioecesis hujus populi oblata consignatione illa exhauriantur. Si vellem ut haec plena in luce appareant, recensendajnihi forent altaria, quae decorastis, vel renovastis; paramenia sacra, de quibus Ecclesiis providistis; sacrae imagines, quas pingendas, statuae, quas erigendas, campanae, quas fundendas Vos et incitati per Vos fideles curastis. Relationes, eatenus a Vobis praestitas, maximo cum animi mei solatio legi. Ex illis enim comperi, Vobis non ignota esse illa S. Ambrosii verba (Libr. 2 de Oflic.) „Maxime Sacer1 Nr. 1. Ordinarius V. Clero et fideli populo Dioecesis ob exercitam anno priore beneficentiam meritam laudem tribuit et gratias agit.