A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
54 communione rescissis; qui denique socialem politicumque Europae post ingentem sanguinis effusionem stabilitum ordinem non evertere sed stabilire connituntur. Auxilio ealenus superno opus esse S. Joannes Chrysostomus nos docet ‘), ad illa nos remittens verba Psaltis regii: 2) „non salvatur rex per multam virtutem; et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suaeu, quoniam dicente Lactantio 3) „et vincere non est in nostra potestate, et est anceps omne certamen.u Pastorales, quae adjacent litterae, ita quemadmodum ope Circularium dto 7. Julii 1857 Nr. 730 dimissarum praescriptum fuit, proxima ab his perceptis Dominica die ab omnibus DD. Parochis Parochiarumque Administratoribus ex ambone una cum Encyclicis Beatissimi Patris praelegantur ac publicentur. In Rákos die 30. Maji 1859. Sanctissimi Domini Nostri Pii Divina Providentia Papae IX. Epistola Encyclica. Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque locorum Ordinariis gratiam et communionem cum Apostolica sede habentibus Pius PP. IX. Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum sancta Mater Ecclesia sacris hisce festisque diebus, Venerabiles Fratres, anniversaria Paschalis Sacramenti so- lemnia effusis gaudiis per universum orbem concelebrans in omnium fidelium suorum memoriam revocat laetissima verba suavissimae illius pacis, quam Unigenitus Dei Filius Christus Jesus Dominus Noster, devicta morte, daemonisque eversa tyrannide, resurgens suis Apostolis Discipulisque frequenter amantissimeque nuntiavit, ecce tristissimus sane belli clamor inter catholicas gentes excitatus tollitur, omniumque auribus insonat Nos igitur, cum licet immerentes vicariam hic in terris illius geramus operam, qui ex Immaculata Virgine nascens pacem per Angelos suos annuntiavit hominibus bonae voluntatis, quique resurgens a mortuis, et in coelum ad Patris dexteram consessurus ascendens pacem reliquit Discipulis suis, haud possumus, quin pro singulari ac prorsus paterna, quae Nos erga catholicos praesertim populos urget, caritate et sollicitudine etiam atque etiam pacem clamemus, et ipsa Divini nostri Reparatoris verba omnibus maxima animi Nostri contentione inculcantes, sine intermissione repetamus: Pax Vobis, Pax Vobis. Atque hisce pacis verbis Vos in sollicitudinis Nostrae partem vocatos peramanter alloquimur, Venerabiles Fratres, ut fideles vestrae vigilantiae commissos pro eximia vestra pietate omni cura studioque excitetis ad preces Deo Optimo Maximo adhibendas, quo omnibus optatissimam suam pacem largiatur. Hac sane de causa Nos pro pastorali Nostro munere praecipere haud omisimus, ut in uni- *) *) Exposit. in Psalm. 143. 2) Psalm. 32, 16. 3) Libr. 3.