A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

J¥r. X. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Inter divina sua mandata passioni jam proximus Dominus Noster Jesus Christus addidit: pacem relinquo vobis , pacem meam do vobis. Hanc nobis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et proemia in pacis conservatione proposuit. Verba sunt S. Cypriani. Ac ideo „non bonae sed plane iniquae voluntatis est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insatiabili inquietus anhelat ad gloriam mundi ,“ inquit S. Bernardus, 2) imprimis cum „regalis apicis curiam deceat generalitatis custodire concordiam, quae ad laudem re­gnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur, nihil enim est, quod principem melius praedi­cet, quam quietus populus , concors senatus, et tota respublica morum honestate vestita,“ scribit Cassiodorus. 3) Quid itaque mirum, quod Beatissimus Pater, Summus Ecclesiae Ca­tholicae Ponlifex toti mundo manifestum esse voluerit, cum , quam acrem vehementemque exinde persentiat dolorem , quod prouti S. Cyprianus loquitur 4) „madeat orbis mutuo ca­tholicorum sanguine, quodve si ad urbes ipsas oculos atque ora convertas, celebritatem offendas, omni solitudine tristiorem,“ tum, quam nihil in votis habeat magis, nihil arden- tioribus exoret suspiriis, quam ut bellici furoris tempestas ocyus almae paci cedat, illi inquam paci, quae e caritate orta, S. Augustino teste 5) „simultates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat, nescit extolli, nescit inllari.“ Utrumque praestitit Sanctissimus Dominus Noster ope Encyclicarum litterarum, quas dto 27. Aprilis h. a. ad omnes dimisit catholici orbis Episcopos. Quamvis vero jam prius, atque Beatissimi Patris Nostri vox ad nos perlata fuisset, preces tempore belli a Vobis et curae Vestrae creditis fidelibus recitandas, indixerim et disposuerim, nullus­que dubitem, dispositiones, dto 30. Aprilis h. a. Nr. 1421. eatenus editas, a Vobis ex asse observari; nihilominus mearum esse partium existimavi praelaudatas Ecclesiae nostrae Ca­pitis Encyclicas Vobiscum quidem VV. FF. et FF. in originali, cum populo autem, cui me Deus praefecit Episcopum, in patriis linguis, hocque medio pastoralium litterarum communi­care. Volui enim, ut in orationis pro pace assiduo ferventique studio amplius confirme­mini, utve tam Vobis quam etiam fideli populo constet, quam potenti adminiculo Beatissimus Pater nos incitet ad obsequendum Salvatoris praecepto, dicentis „petite et accipietis, quae­rite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.“ f>) Cum precibus pro pace conjungamus piissimain intentionem pro victoria, armis nostris a Deo exercituum Domino tribuenda. Fortissimi nostri milites bellum gerunt, non ut aliena rapiant, sed ut nostra tueantur ac defendant; non ut fidem principibus nuncupa­tam ac debitam solvant ac flocci habeant, sed ut illam firment ac roborent; quibus nulla est societas cum hominibus, ob violata sanctissima Ecclesiae Catholicae jura, ab ejusdem De unit. Eccl. 2) Super Cantic. ®) Epist. 22. 4) Epist. 1. ad Donat. 5) De verbis Apóst. 6) Luc. 11, 9. 12 Nr. 1684. Encyclicae Summi Pon­tificis, quibus preces pro pace indicun­tur, cum V.Clcro com­municantur, et Pastora­lium Littera­rum ad po­pulum di­rectarum pu­blicatio disponitur.

Next

/
Thumbnails
Contents