A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

52 Qui quartum jam mensem sacrum inter jactamur et saxum, e limpidissimo hocce fonte noscimus cum causam belli, quod erupit, tum hostes, quibuscum illud gerendum est. In horum castris merent etiam illi, qui docent Italiam, ut a jure imperantium emancipari queat, in antipapalem insurrectionem convertendam esse, quive huic principio conformiter ante decennium summi Ecclesiae Capitis thronum, hoc libertatis conscientiarum palladium, antiquissimam hanc in Europa Monarchiam subvertere non dubitaverunt. Quamvis vero parte nostra sic bellum geratur, ut quemadmodum S. Augustinus observat ') „pacem habeat voluntas, bellum necessitas“ esse tamen illud generis humani flagellum, ipsum Caes. Regium Edictum fatetur, cui consonat S. Joannes Chrys., qui bellum „ingentem calamitatum ma­gnitudinem et intolerabile malum“ vocat. Hinc est, quod S. Paulus 3) praecipiat, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes pro regibus et omnibus, qui in sublimi­tate sunt, „ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate“, et diserte adnotet, „hoc bonum et acceptum esse coram Salvatore nostro Deo.“ Hinc porro est, quod S. Mater Ecclesia assidue oret, nosque tam doceat, quam jubeat orare, non solum, ut a fame peste ac bello liberemur, sed etiam, ut Deus regibus et principibus Christianis pacem et concordiam donare dignetur. Imo propriam quoque Missam praescripsit, tempore gras- sanlis belli dicendam, ut Deus pacis auctor et amator „reminiscatur miserationum suarum, et misericordiae suae, quae a saeculo sunt, ne unquam dominentur nobis inimici nostri, sed liberet nos ex omnibus tribulationibus nostris“ 4). Eapropter praesentium vigore dispono, ut omnes et singuli Dioecesis meae tam saeculares quam regulares Sacerdotes sumant quo­tidie, nisi rubricae obstiterint, collectam ex eadem Missa tempore belli; omnes autem Cu­rati post Missam parochialem quotidie ad eandem intentionem orent lingua vernacula cum populo quinque „Pater“ et totidem „Ave Maria“ cum symbolo Apostolorum, addita oratione „Deus refugium nostrum et virtus, adesto piis Ecclesiae tuae precibus, auctor ipse pietatis et praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum.“ Quia vero S. Augustino teste,5) „bellum ad exercendam patientiam et ad humilian­dam animam, ferendainque paternam Dei disciplinam prodesse invenitur“, in bis imprimis virtutibus nos exerceamus, et in exercitio eorumdem curae nostrae creditis fidelibus prae­luceamus. Hoc vero vel commemorare superfluum esse existimo, nobis difficillimo hoc tempore ad officia, quibus ceu Sacerdotes, animarum porro Curatores et Cives tenemur, praecipuo zelo incumbendum esse, ut ubique appareat, nos formam gregis factos esse ex animo. „De cetero, Fratres, perfecti estote, — idem sapite, pacem habete, et Deus pa­cis, et dilectionis erit vobiscum.“ °) Jaurini, die 30. Aprilis 1859. *) Epist. ad Bonifác. a) Serm. paneg. de SStis Bernic. et Prosdoc. 3) 1. Tim. 1, 3. 4) Psalm. 24, 6. 22. 6) Libr. 22. contr. Faust. 6) 2. Cor. 13, 11. Joannes m. p. dpi scopus.

Next

/
Thumbnails
Contents