A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
47 STr. IX. Postquam ordines sub 23. Martii 1855. Nr. 18788, de scholis elementaribus trium classium, quae antehac vigebant, in scholas capitales quatuor classium commutandis executioni dati fuissent, Excels. C. R. Ministerium Cultus et Institutionis sequentes scholas districtus Lo- cumtenentialis Soproniensis, vigore Intimati ddo 16. Febr. a. c. Nr. 224a%n2i pro capitalibus declaravit: Soproniensem, Jaurinensem, ()uinque-Ecclesiensem, Magyar-Ovárensem, Kismarton- ensem, Ginsienscin, Sabariensem, Pápaensem, Veszprémiensem, Sümeghiensem, Keszthelyen- sem, Kaposvárensem, Nagy-Kanizsaensem, Mohácsensem, Szegzárdensem et Duna-Föld- várensem Abhinc igitur nonnisi harum scholarum alumni ad Gymnasium aut realem scholam accedere poterunt. Magistros vero, subdocentes et magistras earumdem scholarum C. R. Locumtenentiale Officium nominabit. Scholae capitales Soproniensis, Jaurinensis, et Quinque-Ecclesiensis, cum praepa- randialibus institutis connexae, normalium scholarum axiomate distinguuntur, quia magistris scholarum pro norma et paradigmate serviant, oportet. Residuae scholae omnes ad trivialium classem referuntur, nec absque speciali indultu Locumtenentiali capitalium nomine insigniri possunt. Juvenes qui seu domi suae privatim erudiuntur, seu instituta privata legitime erecta frequentant, ut testimonium scholae capitalis scopo impetrandi stipendii, aut pro transitu ad Gymnasium vel scholam realem, aut alio quovis fine requisitum obtineant, secundum tenores Intimati ministerialis ddo 24. Maji 1856 (Nr. 109 pagebar, leg. e. a.) dispositum examen subire tenentur. Hujusmodi examen nonnisi apud praedictas scholas normales fieri potest, reliquae vero capitales scholae ad C. R. Lucumtenen. Officium pro eadem praerogativa obtinenda recurrere possunt, si tamen omni ex parte rite coordinatae sint, et per longius tempus eminentiore successu didactico semet distinxerint. Praedictis ministerialibus ddo 16. Febr. a. c. ordinibus praeterea haec disponuntur: 1. Cum omnimode eo connitendum sit, ut occurrentes adhucdum in scholis capitalibus defectus quantocius tollantur, omnes, si qui apud easdem reperirentur, pro capitalibus scholis non adprobati magistri aut subdocentes, concernens examen adprobatorium usque finem anni scholastici 18°/(in inomisse subire tenentur, qua opportunitate non modo ex objectis institutionis pracparandialis, sed etiam ex geographia, notitia patriae et scientiis physicis, quatenus hae ad congruam interpretationem pericoparum in praescriptis libris scholasticis occurrentium requiruntur, pertentari debebunt. Dispensatio in dicto examine nonnisi ex gravissimis causis fiet per Excelsum Ministerium, via C. R. Locumtenentialis Officii. 2. In omnibus scholis capitalibus, quatenus per adjuncta fieri potest, distincti directores e numero magistrorum deligendi erunt. Ilorum directorum instructio, per Intimatum ministeriale ddo 21. Octobris 1858 Nr. 18367 publicata, apud Officium edendorum librorum scholasticorum venalis prostat. 3. Magistri scholarum capitalium, quodsi non omnes paris sint dexteritatis et pe10 Nr. 1346. Ordines Ministerinles de scholis capitalibus, de concursu lu- dircctorali et institutione dominicali.