A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
48 ritiae, ad eas classes adplicari debent, pro quibus maxime apti censentur, citra respectum salarii majoris aut minoris. Possunt etiam aptiores magistri e scholis capitalibus ad normales transferri. 4. Ad scholas reales inferiores, quae cum capitalibus connexae sunt, debite coor- dinandas praecipuo studio incumbendum est, ut earum alumni pro diversis opificiis et artificiis debite excolantur, illi vero, qui ad altiora technica instituta transire cupiunt, congrue praeparentur, denique ut eo res perducatur, quo ad praeparandiales scholas nemo admitti debeat, qui aut inferius Gymnasium, aut saltem realem duarum classium scholam non absolverit. 5. Jus praesentandi pro vacantibus officiis docentium, quod C. R. Financiali Directioni Regnicolari competit (vide Cire, ddo 15. Decemb. 1857 Nr. 1971) tamquam accessorium juris patronatus, cum bonis cameralibus conjuncti considerandum est; ubi igitur dictum jus praesentationis actu subsistit, eo solum titulo, quod concernentes communitates salarium magistrorum seu totum seu maxima ex parte praestent, in favorem earumdem communitatum coarctari nequit. 6. Pristina consvetudo, vi cujus competentes pro statione ludirectorali in facie loci examen subibant, maxime ad dijudicandam dexteritatem in cantu et sonoritatem vocis, penitus abrogatur, cum utique testimonium praeparandiale de his diserte perhibeat. 7. Obligatio frequentandi scholam dominicalem in regula a 12 usque 16 aetatis annum perdurat pro sexu utroque, quodsi tamen proles aliquae debito serius ad scholam trivialem accessissent, aut eamdem negligenter frequentassent, vel aliis de causis gravibus a Curato locali adductis, eadem obligatio, in specie relate ad frequentandam catecheticam institutionem, etiam ultra 16 aetatis annum produci potest. Jaurini, die 23. Aprilis 1859. Nr. 1417. Resultatum ultimi pro- synodalis examinis. Nr. 1418. Opus „Manuale Parochorum“ commendatur. Ultimo prosynodali examini, quod diebus 29. et 30. Septembris anni praeterlapsi istliic institutum fuit, se stiterunt: Josephus Csenár, Laytbafalvensis, Josephus Tartsay, Czirákensis, Stephanus Tóth, Gönyüensis parochi; Matthaeus Koczian, Darufalvensis Curatus, Joannes Flaskár, Jaurinensis, Georgius Halis, Tápensis, Carolus Nittel, Köhalomensis Cooperatores, qui omnes ab examinatoribus approbari meruerunt, et praesentium vigore pro approbatis declarantur. Jaurini, die 29. Aprilis 1859. Paulus Kovách, Vice-Archi-Diaconus et Parochus in Vaciensi Dioecesi, alterum operi suo, quod sub titulo „Manuale Parochorum“ pluribus abhinc annis in publicam lucem prodivit, tomum adjicere intendit. Praecipua libri objecta praenumerationalis philyra, pro singulis di- strictibus adjacens recenset, ex qua palet, nihil ab auctore pertractari, quod non magna