A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
a Sacerdote : „Nobis quoque peccatoribus,“ praeorentur aut a Sacerdote, aut in hujus defectu a ludirectore preces S. Communioni praemittendae, ope quarum ferventissimi compunctionis, fidei, spei, humilitatis et caritatis affectus in neocommunicantibus excitentur. 5. Finitis precibus et sumto a celebrante pretioso Corpore et Sanguine D. N. J. C. ad mensam eucharisticam admittantur ipsi parvuli, et primum quidem pueri, dein puellae, quibus communicantibus cantet populus hymnum de Sanctissimo Sacramento. 6. Terminata Missa absolvantur cum parvulis preces, quae exprimant piissimos illos sensus, quos fidelis quilibet tum temporis debet concipere, dum recipit Eucharistiae Sacramentum, quod Christo nos copulat, atque ejus carnis et Deitatis participes efficit, nosque inter nos in eodem Christo conciliat, ac conjungit, et velut unum corpus coagmentat. ') Paucis moneantur parvuli, ut pro inaestimabili dono, quod acceperunt, gratias agant, et se totos offerant Christo, quem in cordis praecordia suscipere meruerunt, nec unquam hujus tanti beneficii memoriam ex animo dimittant. Tandem intonetur hymnus „Te Deum“ quem cantet populus, et devotio claudatur oratione : „Deus cujus misericordiae non est numerus etc.“ Regulae, quae isthic praescribuntur, novae non sunt, dudum illae a Synodis, in variis orbis catholici partibus celebratis, praestabilitae fuerunt, quarum nulla excepta eo peculiariter directa fuit cura atque sollicitudo, ut parvuli ad primam communionem quam diligentissime instituerentur ac praepararentur. Scopo hoc Benedictus XIII. in Synodo Romana 1725 coacta specialem methodum proposuit ac praescripsit prima vice ad Eucharistiam accessuros instruendi ac disponendi. Agite VV. FF. et FF. quantum in Vobis est, ut curae vestrae crediti fideles omnes hoc tantum Sacramentum frequenter et digne semper suscipiant, quo nihil est salubrius, quippe quo purgantur peccata, virtutes angentur, et mens omnium spiritualium charismatum abundantia impinguatur, quodve Christus Dominus, quando transiturus erat de hoc mundo ad Patrem, instituit, tamquam amarissimae passionis suae memoriale perenne, figurarum veterum impletivum, miraculorum ab ipso patratorum maximum. Credite mihi, operam vestram in maximam curae vestrae commissi gregis utilitatem cessuram, et populum vestrum Deo acceptabilem, oinniumque bonorum operum sectatorem futurum esse. Jaurini die 4. Aprilis 1859. Joannes in. p. Episcopus. 44 i) S. Joann. Damasc. libr. 14. orthod. fid. cap. 14.