A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
45 JXTr.VIII. Imminenti tempestati belli, — quam misericors Deus avertat! — pro paterna providentia sua omni ex parte occursurus Augustissimus Imperator, Veronae, Veneliis, Mantuae, Grae- cii, Viennae, Pragae, Olomucii, Mediolani, Tergesti, Labaci et Zagrabiae castrensia nosocomia erigi jussit, eisdemque, ne saucio aut aegro militi religiosum deesset juvamen et consolatio, quantocius de spiritualis curae administris provideri desiderat. Piissimo buic desiderio promptissimum exbibere obsequium ad nostras partes pertinet, nostri enim fratres sunt, qui pro Principe ac patria glorioso certamine dimicaturi, undique sub signa caesarea colliguntur, tantoque urgentius religiosum ministerium a nobis deposcunt, quod in dissitis longo terrarum tractu regionibus, inter peregrini persaepe labii populos constituti, illud nonnisi a nobis et praetendere et obtinere possint. Nec unquam, quod omnis temporis historia testatur, apostolica charitas Catholici Cleri defuit, ubi ejus exercendae occasio vel necessitas aderat. Nullus itaque dubito, quin summi terrae Principis piissimae intentioni ac voluntati, meaequc huic conformiter edendae dispositioni prompte pareant, quos pro adjunctorum ratione ad gerendam in praedictis nosocomiis spiritualem curam deputavero. His nihilominus litteris praevie juniores Dioecesis meae presbyteros, quos officii parochialis fides nondum pro constanti servitio alicujus ecclesiae mancipavit, commonefacere atque invitare opportunum censeo, ut si qui praeexpositam vocationem ex animi proprii determinatione sequi cuperent, suum mihi desiderium usque 10-am futuri mensis Maji exponant. Salarium capellanorum in neoerigendis nosocomiis castrensibus annuum 500 fl. efficit, praeterea pro vestitu 150 11. accipient, hospitium et servitium sumptu aerarii procuratum habebunt, itineris expensas percipient, et cum sublalis dictis nosocomiis ad propria revertentur, pro tribus mensibus competens salarium titulo honorarii obtinebunt. Jaurini, die 22. Aprilis 1859. Nr. 1341. Provocatio ad suscipiendam neoeri- gendorum castrensium nosocomiorum curam spiritualem. Juxta intimatum Excelsi C. R. Cultus et Institutionis Ministerii ddto. 25. Febr. a. c. Nro. 2976. Stephanus Gyarmathi, Rom. Catholicus ex Gyergyó - Csomafalva in Transsilvania oriundus muneris docendi candidatus, qui furti convictus gravem carceris poenam retulit, ab instituenda seu publice seu privatim juventute in perpetuum prohibetur. Hoc ad communem Cleri curati notitiam perfero, qui sollicite cavebit, ne dictum individuum officium quodpiam scholasticum unquam adipiscatur. Jaurini, die 22. Aprilis 1859. Nr. 1342. Gyarmathi Stephanus a gerendo munere docendi prohibitus. Ad instar praemii diligentiae ac probitatis inter scholares distribuendus Viennae nuper editus est libellus sub titulo: „Hundert Naturbilder aus dem Vaterlande, von Jos. A. Mosham- mer.“ Opusculum hoc, sub inspectione C. R. artium bonarum Academiae Vindobonensis pictas sexaginta icones continet, quae diversa naturae objecta in ambitu monarchiae austria9 Nr. 1343. Libellus praemialis pro scholis germanicis.