A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
43 tum ne ipsi periculo sacrilegae communionis exponantur. Et quamvis obligentur ad confessionem sacrainentalem, non ideo tamen tenentur suscipere Eucharistiam, quae est majoris excellentiae, et non tantae necessitatis. Nec obstat praecitata Concilii Lateranensis lex, qua statuitur, ut omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, teneatur non tantum ad confessionem, sed etiam ad communionem; nam anni discretionis intelligendi sunt respective ad rationem materiae, nempe cum quis pervenerit ad discretionis annos pro confessione, confiteatur, quando ad discretionis annos pro communione, communicet. Communis est Doctorum sententia, cui etiam S. Alphonsus Lig. adstipulatur, ') in regula pueros non obligari ad communionem ante nonum vel decimum aetatis annum, nec differendam eis illam esse ultra duodecimum. Dicitur in regula ; nam citius possunt obligari pueri, ac ideo ad communionem etiam erunt admittendi, qui ante praeexposilam aetatem perspicaciores esse conspiciuntur. Suapte intelligitur ratione puerorum, qui jam sunt compotes rationis, et in periculo mortis versantur, aliam observandam esse normam. Ipsis nimirum communionem dare non solum licet, sed etiam oportet, quia ex una quidem parte pueri in hujusmodi periculo constituti e praecepto divino communicare tenentur, ex alia vero maxima Eucharistiae utilitas tunc majorem haud deposcit dispositionem. Cum parvulorum aliqui citius, alii autem serius signa suae intelligentiae et instructionis ostendant, parochorum est pro sua conscientia et prudentia decernere, qui e pueris et puellis ad Eucharisticam mensam admitti possint. Universalis ad instar regulae servetur, ut nemo Eucharisticae Communionis particeps fiat, nisi decimum aetatis annum attigerit, et non facile alicui ultra duodecimum prima Sacramentalis Communio protrahatur. 2. Quos parochi pro prima communione delegerint, et catalogo eatenus conficiendo inscripserint parvulos, illos solerter instituant, non solum in iis, quae de admirabili liocce Sacramento scire oportet, sed ea etiam cum iis repetantur, quae ad poenitentiam recte peragendam pertinent. Imprimis doceantur modum rite examinandi conscientiam, porro agnoscere peccatorum gravitatem, de iis dolere, devote et attente orare, et semetipsos Deo offerre, velut hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Excitentur in illis piissimi affectus, quibus animam communicantis exornatam esse oportet, ut dignum in illa habitaculum inveniat Christus Deus noster. Doceantur denique etiam modum rite et modeste adeundi Eucharisticam mensam, nimirum qualiter os aperiendum, lingua non ultra labium exporrigenda, mappa ante pectus tenenda sit, et quae in genere debeat esse totius corporis modesta compositio. 3. Prima parvulorum communio ordinarie fiat in ecclesia parochiali, cum parochi licentia institui illa poterit etiam in illis filialibus ecclesiis, in quibus cultus divinus diebus dominicis et festis celebratur, imprimis si a matre ecclesia longius distent. Convenit maxime, ut prima parvulorum communio, cum solemniori apparatu, ad majorem Dei gloriam et fidelium aedificationem fiat Dominica in Albis. 4. Ipsa die Communionis parvuli, expetita primum parentum suorum benedictione ac venia, conveniant ad scholam, et exinde sub canlu et sonitu campanarum, sub imagine item Crucifixi deducantur ad ecclesiam, ad quos parochus brevem sed nervosam dirigat exhortationem, quae ita concinnata sit, ut et parvulis ad instructionem, et eorum parentibus, aliisque in ecclesia praesentibus ad aedificationem cedat. Finito sermone renovetur foedus baptismale, et fiat fidei professio. Tum celebretur Missa solemnis cum cantu populi. Dicto *) *) Horn. Apóst. Libr. 6. Tr. 3. C. 2. de Eucharist.