A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
40 1 1 1 Nr. 1155. Praeceptum ecclesiae de annua Eucharistia sumenda inculcandum, prima parvulorum communio sollicite instituenda. quam praeparandialem scholam novo semet examini habilitatis subjiciant, si qua independentes magistri adplicari desideraverint. 2. Ad tollendos quantocius defectus doctrinae publicae in scholis elementaribus, circa adplicationem idmodi individuorum, quae testimonio habilitatis destituuntur, exceptis casibus necessitatis, stricte juxta dimissos eatenus ordines abhinc procedendum erit. Magistri igitur, praedicto testimonio carentes, eo invientur, ut publicam praeparandiam frequentent. Ad privatim subeundum habilitatis examen nemo in posterum admittatur, nisi qui ab Excelso Ministerio via C. R. Locumt. Officii indultum specialem petierit et obtinuerit. 3. Si talia individua in frequentatione praeparandiae dispensari et ad privatum habilitatis examen admitti cupiant, quae hucdum munere publico docendi haud fungebantur, supplices eorum libelli, qui commendatione digni censentur, deprompta super iis opinione C. R. Ministerio exhibendi erunt. Hujusmodi supplices sequentibus testimoniis instructos esse oportet: a) de eo, quod reccurrens in Monarchia Austriaca jure civitatis gaudeat, et respectu religioso morali ac politico reflexioni nulli sit obnoxius, b) de eo, quod in objectis doctrinae, in scholis elementaribus pertractari solitae, in principiis item didacticis et paedagogicis probe versatus sit, c) de practica dexteritate in docendo et d) de habilitate physica ad munus docendi gerendum. Exponere praeterea recurrentem oportebit causas, quibus a frequentatione Praeparandiae detinebatur, vel actu detineatur. Ejusdem Ministerialis Decreti vigore porro disponitur, et directoribus ac magistris scholarum praeparandialium pro observantia intimatur, alumnos praeparandiae, qui classes cunctas Gymnasii minoris aut scholae reális inferioris praevie absolverunt, et e disciplinis praeparandialibus eminentem calculum meruerint, pro gerendo independentis magistri munere aptos declarari posse, quamvis nec subdocentes unquam fuerint, nec 20 aetatis annos numerent, quod secus praecitatis ministerialibus ddo 20. Januarii 1856 Ordinibus requiritur. Ceterum prudens in adprobandis scopo hoc praeparandiarum alumnis parsimonia servetur, et peculiaris ratio probatae soliditatis ac maturitatis ingenii et indolis habeatur. Denique adprobatis testimonia habilitatis solum qua magistris, non autem qua primariis magistris praebeantur. Jaurini die 3. Aprilis 1859. (Quemadmodum ex Actis Apostolorum intelligimus, primi fideles „erant perservantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis et orationibus.“ ') Sed erant pro- pterea etiam fide grandes, spe sublimes, et caritate, quae est vinculum perfectionis ferventes ita, „ut unum esset omnium cor et anima una.“ 2) Unde recte aiebat S. Cyprianus : „hunc cibum plus manducat, qui amplius amat.“ Nihil igitur mirum, quod aurea illa aetate abstinuerit ecclesia a ferenda lege, quae tempus et frequentiam indicaret adimplendi divinum mandatum participationis corporis Christi. Cum vero successu temporis refrigescere videret S. Mater Ecclesia liliorum suorum fervorem, primo sancivit, ut ter per hebdomai) Act. 2, 42. 2) 2, 20.