A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
36 SECTIO II. De adojKíktratíoae vaeaatk® feeaef derem. §. 60. Parochiali aut alio saecularis Cleri beneficio, quod pro Collegio Sacerdotum, communem bonorum administrationein habente, erectum non est, vacante, Ordinarius Administratorem constituit, cui curam ecclesiae et beneficii vacantis tam in spiritualibus quam in temporalibus committit. Administratoris igitur, sic ut praefertur, ad interim constituti, eadem est ad peculium ecclesiae, beneficii et piarum fundationum relatio, quae ipsius beneficiati, idest ordinarii ecclesiae Rectoris. §. 61. Administratores peculii ecclesiae in mutua cum Districtuali Vice-Archi- Diacono cointelligentia, imo sub hujus directione et inspectione curabunt, ut objecta quaelibet inventarii vacantis ecclesiae et beneficii (conf. §§. 14. et 53.) a massa posthuma defuncti, aut a privata substantia decedentis beneficiati debite sequestrentur, et pro re nata redintegrentur, dein vero Administratori ad interim constituto resignentur, qui illa tamdiu praemissis normis conformiter procurabit, donec novus beneficiatus munus suum non ordiatur. Ad actum sequestrationis et redintegrationis Patronus aut ejus repraesentans invitetur. Si occasione hac, vel secus, durante vacantia beneficii, controversia coram jure ratione peculii sive beneficii sive ecclesiae suscitaretur, standum erit dispositionibus §§. 27. et 58. praescriptis. §. 62. Intercalares beneficii proventus pro rata temporis Administrator percipit, cujus eapropter etiam est Qinnia beneficii onera supportare. §. 63. Modus divisionis proventuum beneficii, occasione mutationis beneficiatorum, teneatur is, qui in Dioecesi adusque viget. Si eatenus quaepiam subin disponenda fuerint, opportune providebimus. §. 64. Quamprimum novus beneficiatus canonicam institutionem obtinuerit, eidem per delegatum Ordinarii, praesentibus Patrono aut illius repraesentante, administratoribus item peculii ecclesiae, hoc idem, piarum item fundationum, nec non ipsius beneficii fundamento authenticorum inventariorum (conf. §§. 14. 53.) resignabitur, ipseque a dicto delegato in realem beneficii possessionem introducetur. Hac simul occasione bona ecclesiae et beneficii tam mobilia quam immobilia, quemadmodum etiam status aedificiorum parochialium exacte describantur, nisi talis descriptio cum obitu aut abitu prioris beneficiati alioquin obtinuisset. §. 65. De installations actu protocollum in duobus exemplis exaretur, et per in- stallatum et reliquos, qui in eodem simul fungebantur, denique per duos testes subscribatur. Unum protocolli exemplar Ordinariatui substernatur, aliud in cistam ecclesiae reponatur. Jaurini die 18. Martii 1859. «foaimes in. p. Episcopus.