A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
Air. BMI. Orphanorum cura secundum novam rerum coordinationem commissionibus sic dictis orpha- nalibus incumbit, quae munere suo, nisi commissorum sibi pupillorum natales cognitos habeant, debite fungi nequeunt. Cum autem hoc fine curatores animarum in partem laborum invitare debeant, atque adeo sine cooperatione horum commissum sibi munus debite exequi non possint, grave activitatis suae impedimentum, et notabilem congruae administralionis rei orphanalis remoram experiuntur, si apud curatos optatam cooperationem non reperiant. Causam hujus apud nonnullos parochos observatae circa rem orphanalem incuriae in eo sibi reperisse videtur C. R. Locumtenentiale Officium, quod incertum esset, quosnam orphanos a dependenda taxa expeditionis baptismalium litterarum immunes facere oporteat. Ne igitur hoc respectu difficultatis ullius occasio praebeatur, mutuis inter C. R. juridica et politica Dicasteria pactis sequentia constituta sunt: 1. Commissiones orphanales ex inviatione fori adpellatorii rem eo dirigent, ut tutores orphanorum, quibus amplior est substantia temporalis, praescriptos matriculares extractus erga dependendam taxam excipiant. 2. Si de talibus agatur orphanis, quorum universum patrimonium adeo tenue est, ut 50 11. m. a. non adaequet, eam a Clero curato expectari indulgentiam, ut taxam aut nullam praetendat, aut exilem solitaque longe minorem. 3. Ab orphanis, qui omni peculio destituuntur, nullam taxam praetendi posse in patulo est. 4. Quamvis optandum sit, ut etiam in posteriore casu formalis extractus matricae expediatur, ne tamen Curatis nunc imprimis, cum plurimorum adhuc orphanorum natales eruendi sunt, major molestia paretur, litteratoriae requisitioni commissionis orphanalis, quae pupilli alicujus natalem diem concernet, aeque per litteras, aut brevi via respondere sufficiet. Ceterum commissiones orphanales eo inviabuntur, ut singulis requisitionibus suis, quantum fieri potest, plurium simul pupillorum causas complectantur. Cum hae dispositiones aequitate sua commendentur, ex adverso autem justum sit potestatis civilis postulatum, ut Clerus Curatus ad coordinandam rem orphanorum prompte cooperetur: Pastores animarum fidenter provoco et hortor, ne quid hoc respectu bonae et pronae voluntatis a se desiderari patiantur. Jaurini dic 31. Martii 1859. Nr. 1115. Matricularium relate ad orphanos testimoniorum expeditio. Societas S. Stephani quinquaginta exempla libri pericoparum hungarici, quem suis impensis, juxta recensionem Samuelis Márkfi, sacrarum N. F. litterarum in Universitate Pestinensi Professoris, paucos ante annos ediderat, ea cum destinatione horsum transposuit, ut inter egentiores ecclesias gratuito distribuerentur. Duplicem hoc facto suo eadem Societas laudem meruit, beneficentiae scilicet, et propagationis verbi Dei, talemque semet exhibuit, quae sibi cordatorum virorum adprobationem et juvamen jure vindicet. Nr. 1116. Liber pericoparum hun- garicus egen- tiorihus ecclesiis dono datur. 8