A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

34 omniaque illius objecta praecipue reflectat, est necesse. Solutis omnibus, in quas forte oíTenderit difficultatibus, rationes omnium Districtus sui ecclesiarum, additis observationibus suis, Ordinariatui substernet. §. 50. Dilucidatis, si quae in superrevisione porro occurrerint, dubiis, Ordinaria- tus annuas rationes pro superatis, et rationantes pro absolutis declarabit. §. 51. Cujuslibet ecclesiae rector tenetur rationum, ab Ordinariatu pro supera­tis ac absolutis declaratarum, extractum secundum praescriptum formular concinnatum, cum designatione incrementi aut decrementi, si quod emerserit, peculii ecclesiastici et piarum fundationum (vide §. 14.) ope concernentis processualis Magistratus Caes. Reg. Locumte- nentiae submittere. Similem extractum, sed rationum duntaxat de peculio Ecclesiae prae­stitarum, singuli ecclesiarum rectores patronis etiam eorumdem submittant. In consuetudine enim in Dioecesi hac eatenus adusque vigente, nihil immutare volumus. CAPUT II. De administratione peculii singulorum beneficiorum. SECTIO I. Be qaü>a$ feeaeieiatt eiaea aimMstratieaera peealix ad beaei« ©km peafxaeatüs teaeatw. §. 52. Peculium beneficiorum, de quo hic sermo, e latifundiis, videlicet agris, pra­tis, hortis, vineis, aedibus porro, pro domicilio et usu oeconomico destinatis, capitalibus, proventibus, et juribus, horum item omnium fructibus, censibus et redditibus constat, quae beneficio cuipiam saeculari propria, et juxta beneficii naturam pro alendo beneficiato desti­nata sunt. Huc in specie litterae obligatoriales status publici de compensatione redempto­rum urbarialium jurium pertinent, huc porro pertinebunt similes obligatoriales litterae de compensatione amissae sedecimae exarandae, quae capitalem summam his titulis beneficio competentem, repraesentant. Haec capitalia radicalis dotis beneficii partem efficiunt, iisdem- que prorsus legibus subjacent, quae de conservanda dote beneficii, et de hujus fructuum usu perlatae sunt. §. 53. Sicut quaevis ecclesia (vide §. 14.) ita quodlibet beneficium inventarium suum habeat, in quod omnia tenuta, jura et reliquae peculii beneficialis partes, dein fundus instructus, si adsit, denique litterae obligatoriales de capitalibus compensationum §. 52. commemoratarum et aliis cum suis distinctivis notis inferri, simul vero titulus possessionis cum provocatione ad respectiva documenta, quae praesto sunt, adnotari debet. Mutationes, per incrementum aut decrementum emergentes, citra moram et quam exactissime in inventario consignentur. §. 54. Bona beneficii tam mobilia, quam immobilia ad exigentiam legum et dispo-

Next

/
Thumbnails
Contents