A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

30 jusmodi obligatoriales nomini ecclesiae, cui proprium est capitale, inscribantur. In obliga— torialibus bis transcribendis et vinculo solvendis observetur modus, qui in edicendis capita­libus praestitutus est. §. 27. Causam peculii ecclesiastici tueri ac agere in regula ad ejus administrato­res pertinet, quibus tamen, praeterquam in casibus et adjunctis §. 21 commemoratis, nul­lam coram jure litem ratione dicti peculii suscitare ac movere licet, nisi obtento prius Or- dinariatus indultu, qui juxta modum §. 22. indicatum implorandus et impetrandus erit. Si Patronus causam ecclesiae coram jure propriis suis sumptibus agere ac evincere voluerit, abstrahendo ab extraordinariis casibus, haec Patroni liberalitas haud exigui ad instar bene­ficii reputabitur. Episcopo tamen vigore altissimae caes. reg. resolutionis ddo 3. Octobris 1858 integrum est, advocatum a Patrono constitutum approbare. §. 28. Ecclesiarum, quae ad jus Patronatus Summi Terrae Principis, fundi item Religionis pertinent, forenses causas C. II. Financiales Procuratores acturi sunt. Ordinarii erit, assistentiam hanc in mutua cum concernente politico Regni Dicasterio cointelligentia implorare. §. 29. Ut Patronorum relatio ad peculii ecclesiastici administrationem clare pateat, advertendum est, patrono vel ejus repraesentanti competere jus postulandi, ut ad omnes consultationes et pertractationes, quae fiunt de peculio ecclesiastico, invitetur, quibus ipsi intervenire liberum est; postulandi porro, ut negotia, quae juxta §. 20. et 21. administra­tores ultro et erga propriam responsionem finire possunt, pro decissione ad Ordinariatum referantur. §. 30. Si Patronus pertractationibus et consultationibus praemeinoratis nec in per­sona, nec per vices gerentem intervenire queat, attamen vel ipsémét, vel illius repraesen­tans intra ambitum Dioecesis degat, administratores peculii sacri non modo si de abalienando aut graviter onerando peculio agatur, sed etiam quando ejusmodi dispositiones ineundae aut erogationes faciendae sunt, quas absque indultu Ordinarii facere neutiquam licet, porro circa lites, quae ad exigenda legitime edicta capitalia, incassandos census aut alias praestationes restantes suscitari debent, scriptam a Patrono mentis suae declarationem petere, eamque Episcopo exhibere tenentur (conf. §§. 21, 22, 23, 26, 27.) SECTIO III. lomae m mgmdls et admmisteiadis piis frad&tm&ita teaeacke. §. 31. Gravissima pars muneris, ad quod peculii sacri administratoribus incumben­dum est, refertur ad erectionem et administrationem piarum fundationum, in favorem Eccle­siae factarum, per quas immobilia vel mobilia bona, uti agri, vineae, prata, domus, capitalia, redditus etc. pro perpetuis temporibus curae Ecclesiae creduntur, et ab hac ea cum spon­sione et conditione acceptantur atque ratihabentur, quod perennem et maximam, quae in humanis haberi potest, sollicitudinem adhibere, omnique meliore modo eo conniti velit, ut bona illa non modo integra semper conserventur, sed etiam ut fructus, redditus censusque eorum praecise in finem a fundatoribus intentum, ac ab Ecclesia ipsa ratihabitum, convertantur.

Next

/
Thumbnails
Contents