A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
31 §. 32. Fundationes in favorem ecclesiarum et beneficiorum ecclesiasticorum, conservanda item sacra monumenta, capellas, cruces, statuas, altaria, imagines e. s. p. factae natura sua, sed etiam e diserta SS. Canonum dispositione, ad ambitum potestatis ecclesiasticae referuntur et pertinent, cujus etiam est, intentionem fundatorum non satis clare expressam, nec alia ratione eruendam, interpretari, porro etiam decernere, an et quibus sub conditionibus novae fundationes acceptari possint. Quapropter fundatio omnis in expositos fines erigenda Ordinariatui pro acceptatione et confirmatione substernenda erit. Atque ex dictis prono fluit alveo, abhinc cessare influxum, quem potestas civilis circa fundationes sacras, qua erigendas, qua adprobandas, adusque exercuit. §. 33. Administratorum peculii sacri erit, tam obligationes, fundationi adnexas, quam emolumenta, exinde redundantia, voluntati fundatoris, aut ex authenticis, quae praesto sunt, documentis aut alia ratione certo cognitae conformiter, ad normam item dispositionum ab Ordinariatu editarum defigere, et curare, ut super acceptatione et confirmatione fundationis ab Ordinariatu impertita, requisitae fundationales litterae exarentur. §. 34. Cum in dioecesi hac fundationes vix pro aliis sacris functionibus quam pro S. Missae Sacrificio fieri sueverint, opus est, ut constet qualis scopo hoc summa capitalis in pecunia aut aequivalenti offerri et in securo poni, quomodo item censuum distributio institui debeat, eo suapte intellecto, determinationem banc non ideo fieri, ut liberali— tali fundatorum limites ponantur, sed ut certo sciatur, qua summa minus capitale ceu fun- dationale acceptari nequeat. Itaque pro Sacro lecto praefigimus summam 24 flor, austria- corum, e cujus censu sacerdoti celebranti 1 11. Ecclesiae 20 xferi obtingent; pro Sacro cantato summam (55 llorenorum, c cujus annuo censu Parochus 2 Í1. Organaedus 50 xleros. Ecclesia 50, aedituus 15, ministrantes 10 xros percipient; pro Sacro cantato de Requiem cum Libera; 85 florenos, e quorum censu Parocho 2 fl. 40 xferi, Organaedo 75, ecclesiae 75, aedituo 25, ministrantibus 10 xferi obveniant. §. 35. Fundationes hucadusque factae, quarum primitivum peculium nullam subivit diminulionem, porro ita permaneant, quemadmodum tenoribus litterarum fundationalium, ab Ordinariatu approbatarum, cautum est. §. 36. Relate vero ad fundationes illas, quarum nervus successu temporis adeo succisus est, ut praestabilita oliin emolumenta obligationes persolventi non praebeantur, reductioni locus esse potest, si nimirum augmentum peculii fundationalis aut plane nunquam, aut certo non ante longioris indefiniti temporis effluxum sperari queat. Reductionem hanc intuitu Missarum fundatarum erga concernentium remonstrationem, Nobis exhibendam, Apostolién ad triennium Nobis delegata Auctoritate seu in perpetuum, seu eousque, donec originarius fundationis status restituatur, decernere ac praesuscipere parati sumus, ita nihilominus, ut nonnisi eorum rationem habendam fore enunciemus, qui fructuum fundationis adusque participes fuerant. Volumus autem, ut cuncti Dioecesis Nostrae Curati reductiones sacrorum olitn factas et in protocollis aut instrumentis fundationalibus praenotatas, de- nuo, et quo fieri potuerit, ocyus Nobis substernant, ut hujusmodi causae intra tempus, quo concessa Nobis Apostolica facultas perdurat, decretorie coordinentur. §. 37. Volumus et mandamus ut ab omnibus et singulis Dioecesis Nostrae Ecclesiarum Rectoribus et Curatis ad omnem amussim observetur praeceptum, catalogum 010111-*