A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
27 rationes ecclesiae ultimi anni et inventarium rerum illius exhibeantur, ut de peculio sacro, hujusque constitutivis partibus, denique etiam de restantiis, si quae sint, activis aut passivis debitam notitiam acquirant. §. 9. Viri de parochiana communitate in partem administrationis peculii sacri delecti, ad hoc munus in regula absque remuneratione incumbent. Ast ubi hucdum quibusdam sportulis, aut emolumentis legitime perfruebantur, in eorum usu porro relinquentur. Quia vero patres quodammodo sunt dictae communitatis, quippe qui rectori ecclesiae in hujus, piarum item fundationum temporalibus commodis procurandis ob amorem Dei et proximi cooperantur, peculiarem honorem et gratitudinem communitatis merentur, quapropter ubi id fieri suevit , fierique potest, in domo Dei, in processionibus porro et solemnitalibus ecclesiasticis honorificentior prae ceteris locus eis assignetur. §. 10. Habent jus imo strictam obligationem sollicite, uti probos patres familias oportet, curandi, ut peculium ecclesiae et piarum fundationum juxta praescriptas normas administretur, quin tamen integrum ipsis sit, in jura, quae rectori ecclesiae sive quoad curam animarum, sive quoad cultum divinum competunt, involare, aut illa quodemumcunque modo laedere. Officio suo decedentes de villicatione sua rationes reddere tenentur, cum ad instar tutorum haberi debeant, quibus de omni, quem sua culpa admiserunt, administrationis naevo ac defectu respondendum est. §. 11. Administratores peculii ecclesiastici de regula cum exitu cujuslibet mensis conveniunt et consultant, conventum indicente ecclesiae rectore. Quodlibet administrationis commembrum libere mentem suam de objectis consultationis depromere, et pro commodo peculii sacri consilia sua pronunciare poterit, quae si non acceptarentur, recursum ad Vice- Archi-Diaconum, et ab hoc ultro ad Ordinariatum ei formare licebit. Patronus quoque, si ipsémét aut ejus repraesentans intra ambitum Dioecesis habitet, de tempore celebrandarum harum periodicarum aut extraordinariarum, si quae necessariae forent, consultationum praevie informandus erit, ut pro beneplacito suo iisdem intervenire possit. §. 12. Administratores peculii ecclesiastici de stricta observantia omnium normarum ac dispositionum, quae ad hanc ipsam administrationem, et debitam peculio ecclesiarum et piarum fundationum procurandam securitatem adtinent, ac iccirco etiam de quovis damno, sua culpa emergente, responsionis oneri subjacent. SECTIO II. Koma© i® ipsa acMiaisfcatlöi© peculii ecclesiastici ofcser?andke. §. 13. Peculium ecclesiasticum praeter paramenta, utensilia, supellectilem pretiosam et communem, ad cultum divinum peragendum requisitam, seu praeter sic dicta mobilia insuper constituunt aedificia, fundi immobiles, capitalia, proventus et jura, quorum fructus, census et redditus pro perstringendis cultus divini indigentiis, et si quid ab his redundaret, pro aedium ecclesiasticarum sartis tectis conservandis destinantur. §. 14. De cujusvis ecclesiae parochialis et filialis, etiam Collegio aut Conventui Cleri secularis aut regularis incorporatae, peculio i. e. bonis tam mobilibus quam immobilibus inventarium confici, et in hoc quaelibet, sive per incrementum, sive per decrementum 6 *