A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
28 emergens mutatio solerter praenotari debet. Quotiescunque novus rector ecclesiae praeficitur, aut secus necessitate sic deposcente, certe autem evoluto quovis decennio, novum inventarium conscribere, et in tribus exemplis conficere oportet, quorum unum in cassam ecclesiae deponetur, alterum Ordinariatui, tertium Caes. Reg. Gubernio exhibebitur. §. 15. Omnia ecclesiam ejusque peculium respicientia documenta litteraria, porro inventarium, ad omnem amussim confectum, corpus item rationum de peculio ecclesiae redditarum, nec non litterae fundationales, et obligatoriales, sive hae sint aerarii publici, sive privatorum, omne denique paratum aes, eo duntaxat excepto, quod ferendi fructus causa elocandum est, aut pro expensis minoribus et consuetis requiritur, in solidam, e ferro aut duro ligno factam, ferreisque laminis compactam, atque tribus diversis fortibusque seris reclusam cistam recondi debent. Cista haec securo, ac a periculis v. g. incendii tuto loco, dc regula in sacristia vel domo parocbiali caute custodiatur, clavesque ejus inter administratores peculii sacri ita distribuantur, ut unam ecclesiae rector, reliquas duo communitatis repraesentantes, aut si hi plures numero essent., seniores duo teneant, nec ipsa cista reserari queat, nisi tres clavium custodes simul praesentes adsint. Quodsi aliquem horum infirmari contingeret, clavim suam alteri bonae famae parochiano credere poterit. Absoluto negotio, quod cistam reserari deposcebat, eadem rursus recludenda, et singula clavis in custodia concernentium retinenda erit. Omnis autem ecclesia, cujus peculium seorsim administratur, distinctam cistam suam habeat, est necesse. §. 16. Administratores peculii sacri sollicite et diligenter procurare tenentur, ut illud non modo pro scopo suo, utpote celebrando cultu divino, administrandis sacramentis, et persolvendis praescriptis aut legitime introductis pietatis exercitiis conservetur et impendatur, sed per congruam parsimoniam ita etiam augeatur, ut occurrentibus majoribus quibusdam indigentiis e. g. reparationis aut structurae aedium ecclesiasticarum, requisitos hoc fine sumptus in alleviamen illorum, quibus tales expensae incumbunt, suppeditare queat, quin pro superius exposito proprio scopo insufficiens reddatur. Quapropter redditus omnes, certi aeque ac accidentales solerter percipiantur, in faciendis expensis prudens parsimonia observetur, superfluae vero erogationes prorsus declinentur. §. 17. Absque consensu Sanctae Apostolicae Sedis et Suae Caes. Reg. Apostoli- cae Majestatis, aut eorum, quibus summae hae Potestates hac in parte vices suas delegaverint, de substantia peculii ecclesiastici nec abalienare quidpiam licet, nec majori onere gravare. Quomodo haec dispositio Articuli XXX. Concordati in effectum deducenda sit, qua item ratione elocatio in censum bonorum aut aedificiorum ecclesiasticorum sub hac lege comprehendatur, suo tempore uberius indicabitur. Itaque administratores peculii ecclesiastici, quandocunque bona ecclesiastica abalienare, aut quocunque onere gravare necessarium videbitur, scopo impetrandi altioris consensus ad Ordinariatum se convertent. Abalienationis instar censeri debent quaelibet erogationes, quae non ex annuis proventibus peculii ecclesiae perstringuntur, edictiones item capitalium ad substantialem dotem pertinentium, nisi scopo novae elocationis fierent. §. 18. Administratores peculii ecclesiastici duce praeposito suo, ecclesiae nimirum rectore, sollicitos de eo esse oportet, ut circa culturam agrorum, pratorum, vinearum, ad aedes sacras aut pias fundationes pertinentium, omnes labores opportuno tempore et debite perficiantur; porro ut omnes redditus debito tempore percipiantur, necessariae autem