A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
26 quidem poterit, ita tamen, ut de ejusdem integritate, fide ac solertia ipsos administratores onus responsionis maneat. §. 3. Jura, quae patronis circa administrationem peculii Ecclesiarum et piarum fundationum, curam item eidem adhibendam, in sensu legum ecclesiasticarum, et perpetui legitimi usus abhinc competent, ex his ipsis normis dimetiri oportet. Generatim integrum esto Patrono scu in persona propria, seu medio repraesentantis i. e. vices gerentis, qui nunquam non Catholicus, intemeratorum praeterea morum, illibataeque famae vir esse debebit, ad optimam peculii sacri administrationem consilio suo concurrere ac cooperari. Quodsi patronorum quispiam comprobando esset, vi fundationis ampliora sibi jura deberi, haec evincere et evicta in usum deducere poterit. Quoad ecclesias tam quae patronatui Augustissimi Terrae Principis, quam quae fundi religionis obnoxiae sunt, jura patronis competentia ipsum caes. reg. Gubernium exercebit. Id ipsum valet de parochiis patronatus fundi Studiorum, quales tamen intra Nostrae Dioecesis ambitum non reperiuntur. §.4. Quis et qua mensura indigentiis ecclesiae, fisco ejusdem e toto vel e parte deficiente, subvenire teneatur, an item praestationes hoc fine necessariae coactivis mediis exigi possint, secundum praevigentes eatenus normas dijudicandum est, quae porro vigorem suum retinent, ita disponente altissima caes. regia Resolutione, quae sub 3. Octobris 1858 emanavit. Placuit nihilominus Suae Caes. Regiae Apostolicae Majestati novam hujus objecti cooi'- dinationem sibi reservare, suo tempore elfedni dandam, habita ratione tam SS. Canonum et usus in variis Imperii provinciis praehabiti, quam et dissoluti nexus, qui olim inter dominia terrestralia et subditos intercessit §. 5. Cum adjuncta illa, quibus institutum advocatiae ecclesiasticae (Kirchenvogtei) originem suam debet, dudum penitus obsoleverint, haec ipsa, sicubi adhuc reipsa aut no- minetenus vigeret, pro sublata habenda, nec admittendum est, ut hujusmodi advocati in administrationem peculii ecclesiastici semet ingerant. §. 6. Viri e gremio parochianae communitatis, in administratione peculii ecclesiastici partem habituri, — qui ab aedituis bene discernendi veniunt — nunquam non probi, integrae fidei, et quantum licet opulentiores catholici sint, qui insuper sufficiente pro hoc munere dexteritate — peritia — polleant, nec propinguiori ad invicem cognatione jungantur, est necesse. §. 7. Iidem a rectore ecclesiae, habita justorum communitatis desideriorum aequa ratione, medio Vice-Archi-Diaconi districtualis proponentur Ordinariatui, a quo vel ejus delegato pro triennio constituentur. Evoluto hoc tempore, iidem viri rursum proponi poterunt. Quodsi vero alteruter eorum requisitis dotibus se carere facto comprobaret, etiam ante praestitutum triennii terminum loco moveri poterit. §. 8. In munus suum a Vice-Archi-Diacono introducentur, qui iisdem hac opportunitate inculcabit, quod dum in munere suo — conservando peculio ecclesiae, et procurandis ad cultum divinum necessariis rebus cooperantur, pro gloria Dei et aeterna salute parochianae communitatis laborent; serio moneantur, ne hoc ex oculis unquam dimittant, utque officio suo fideliter ac naviter, nec non in Deum directa intentione fungantur. Dein Vice-Archi-Diaconus nomine Ordinarii solemnem sponsionem eos facere jubeat super eo? quod muneri suo conformiter peculium ecclesiae juxta optimam scientiam et conscientiam suam conservare, et contra quamcunque iniquam laesionem tueri velint. Munus occepturis