A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

23 Quod profecto negotium tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo animas lucramur, si infirmos quosque coelestis regni gaudia praedicando in superno amore roboramus, si pro­tervos ac tumidos gehennae supplicia terribiliter insonando flectimus, si nulli contra verita­tem parcimus, supernis amicitiis dediti humanas amicitias non timemus. Sed ad hoc ego pondus meae infirmitatis expavesco , et quod accepto regno paterfamilias redeat rationem nobiscum positurus aspicio: sed qua mente sustineo, cui de suscepto negotio animarum lu­crum aut nullum, aut pene nullum reporto?“ Quis ergo nostrum non timeat haec legens, si tantus vir sibi timeat? Dei ministri sumus!,1 ‘quid meremur, si fidem Domini nostri falla­mus? custodes et oculi sumus gregis Christi, quid si oculi hi tenebrosi fiant, et gregem dissipantes, qui forma gregis esse jubemur? Id sibi quilibet nostrum divino jussu manda­tum pro certo teneat, quod scriptum legitur: „Custodi virum istum; quia si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius;“ ‘) quo argumento motus S. Bernardus subdit: „Quid ego infelix, quo me vertam ? si tantum thesaurum, si pretibkum depositum istud, quod sibi Chri­stus sanguine proprio pretiosius judicavit, contigerit negligentius custodire. Si stillantem in cruce Christi sanguinem collegissem, essetque repositus apud me in vase vitreo, quod et portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto? et certe id ser­vandum accepi, pro quo mercator non insipiens, ipsa utique sapientia sanguinem illum de­dit, sed et habeo thesaurum istum in vasis fictilibus, et quibus multo plura, quam vitreis imminere pericula videantur. Accedit sane ad sollicitudinis cumulum, et pondus timoris, quod cum et meam, et proximi conscientiam servare necesse sit, neutra mihi est satis nota, utraque est abyssus imperscrutabilis, utraque mihi mors est, et nihilominus exigitur a me utriusque custodia et clamatur: Custos, quid de nocte? nec est mihi dicere cum Cain: Num- quid custos fratris mei sum ego?“ 2) Depositi nomine rectissime curam animarum insignit S. Bernardus, quia alterius est Domini, quod custodimus, et ea nobis lege traditum est, ut incolume suo tempore proprio Domino restituamus. Imbecillitatem naturae propriae ex una, gravitatem muneris pastoralis ex alia parte apud animum suum revolvens S. Augustinus as­serit, „nihil esse in hac vita difficilius, laboriosius ac periculosius Episcopi, aut presbyteri officio, si eo modo militetur, quo noster Imperator jubet.“ 3) S. Joannes Chrys. vero: „Non temere, inquit, dico, sed ut affectus sum ac sentio. Non arbitror inter Sacerdotes multos esse, qui salvi fiant, sed plures, qui pereant. In causa est, quoniam res excelsum requirit animum.“ 4) Periculosam hanc et difficilem veri pastoris conditionem considerans S. Vincentius dicit: „nunquam animarum Curatores cum gfrndio viverent, si tantum onus, quod supra se portant, vere cogitarent.“ Tanto oneri ferehdo jam vel oh conditionis nostrae fragilitatem prorsus impares essemus, desperandumque nobis cum de nostra, tum de curae nostrae creditarum ovium salute foret, si is, „qui nobis oneris est auctor, non dignaretur esse etiam administrationis adjutor.“ n) Dives in misericordia Deus, dedit „quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores et Do- ctorcs ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.“ Ipse igitur, qui operis et muneris hujus est institutor, dedit virtutem, quibus contulit di­gnitatem. Ilanc virtutem singuli recepimus, dum ad Sacerdotii dignitatem, promoveremur, gratiam Dei intelligo, de qua S. Paulus Timotheum discipulum suum iterato monuit dicens : „Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii“; et iterum: „resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem III. Rcg. 20, 39. 2) S. Bern. Serin, in Cant. 3) Ep. 148. 4) Horn. 13. in Act. 5 6) Horn. 7. de Dom. 2. post Pascha. 6) S. Leo M. Sermone 2. 7) Ephes. 4, 11.

Next

/
Thumbnails
Contents