A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
24 manuum mearum.“ ') Hanc eandem gratiam et nos accepimus, dum ad Sacerdotii dignitatem proveheremur, quam ulinam non solum conservassemus, sed bene impendendo etiam multiplicavissemus ; utinam in veritate dicere possemus: „Domine, mna tua decem mnas acqui- sivit.“ 2) Utinam de nullo nostrum asseri queat, quod S. Petrus Chrysol. adnotavit, in- quiens: „Quidam ante dignitatis adeptionem commendabiles exstiterunt, sed supra candelabrum Ecclesiae constituti lucem in tenebras, et famam in infamiam converterunt, et melius plerisque fuisset latere.“ Quidquid sit, ad resuscitandam sacramentalem gratiam, in Ordinatione acceptam, ad quam a S. Paulo Apostolo in persona S. Timothei omnes provocamur; ad pulveres mundi, ex quibus, S. Leone M. teste, pientiorum etiam corda sordescere solent, detergendos; verbo ad conservandam augendamque Clericorum sanctimoniam, ex diuturna rerum experientia , atque ex ipsius Sanctae Apostolicae Sedis judicio probatissimum est, nihil magis conferre, quam in sacro aliquot dierum secessu spiritualibus exercitiis vacare. Yanis et alienis cogitationibusrdistentus animus seipsum in sacris hujusmodi exercitiis colligat, est necesse, ne crescat, ad exstinctionem spiritus dissipatio, prout S. Ambrosius observat. 3) In hoc pietatis officio speciem nobis exhibuit, formamque praescripsit, quam aemulari debeamus, ipse Salvator noster, qui frequentius in solitudinem secedebat, ut oraret. Ad hoc tale ac tantum exemplum formati Apostoli, unanimes in eadem domo pre- cantes et divinis meditationibus sedulo intenti in sacris sistuntur litteris, ut se ad divinum verbi divini semen per orbem fructuose spargendum aptiores redderent. Intelligitis jam YV. FF. et FF. quod provocatione, anno praeterlapso sub 5. Febr. Nr. 478 ad Vos directa, nihil intenderim, nisi salutem animarum vestrarum, nihil quaesierim, quam augere gloriam Dei, prodesse Vobis, et curae vestrae creditis fidelibus. Plurimi vestrum vocem meam audiverunt, per dies aliquot secreti a turbis, terrestriumque curarum tumultu silente, orationi, meditationi, aliisque piis operibus totos se Deo commiserunt instruendos. E relationibus eatenus mihi praestitis summum persensi solatium, imprimis cum porro e sermonibus, occasione conventus vestri pronunciatis, quorum aliquot mihi submissi fuerant, cognoscere potuerim, quam serio salutem vestram operati fueritis. Ceterum dissimulare nequeo, apud haud paucos Vestrum imo apud binos V.-A.-Diaconales Districtus id mihi evenisse, quod in Evangelio homini accidisse narratur, qui fecit coenam magnam, et vocavit multos, qui vero coenam illam varias praetendentes excusationes gustare renuerunt. 4) Ego nihilominus ad pia exercitia, decursu imminentis S. Quadragesimae eo, quo in praecitatis circularibus praescriptum est, modo peragenda Vos omnes hoc etiam anno, ope nimirum praesentium invito ac provoco. Anno futuro ad eadem auctoritate Synodi provincialis Strigoniensis obstringemini, cujus acta et statuta oraculo Apostolicae Sedis confirmata proxime publicabuntur. Eja ergo FF. et FF. in Christo dilectissimi, gustemus ac videamus, quam suavis sit Dominus; recogitemus in amaritudine animae nostrae pristinos vitae dies, et audiamus vocem Dei, qui in solitudine loquitur ad cor. °) Tunc concalescet cor nostrum intra nos, et in meditationibus nostris exardescet ignis divini amoris, licebitque cum Psalte regio ingeminare: „Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine, exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus.“ “) V.-A.-Diaconorum relationes de decursu piorum exercitiorum opperior. Jaurini Dominica Quinquagesimae, die 6. Martii 1859. Nr. 903. Obitus Praepositi et Canonici Georgii Barbély. (tuod Sancta Mater Ecclesia, cinere conspergendo capita nostra, omnibus nobis heri ingeminabat, „memento homo quia pulvis es, et in pulverem reverteris“: quam subitaneo tam tristi hodie comprobatum est eventu. Quippe Rmus Georgius Barbély, Praepositus S. Sapientiae de Titel, Cathedralis Ecclesiae meae Canonicus et Archi-Diaconus Soproniensis hodierna die apoplectico ictu e vivis sublatus est. Oremus Dominum, ut non intret in judicium cum servo suo, sed per amarissimam passionem et mortem unigeniti Filii sui concedat ei requiem aeternam et resurrectionem cum justis! Jaurini, die 10. Martii 1859. * 6 «foannes m. p. Episcopus. >) I. Tim. 4, 14. II. Tim. 1, 6. 2) Lue. 19, 16- 3) S. Ambros, in Lucae c. 4. 4) Lucae 14. 5) Oseae 11, 146) I's. 54, 8. 9.