A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

22 Nr. 865. Hymni Mariani Josephi Mayrhofer commendan­tur. Nr. 866. De Capita­lium reluitio- nis pro amissis juri­bus urbaria- libus prae­stitae censu. Nr. 872. Vox Praesu­lis ad fa­cienda pia exercitia in S. Quadrage­simae tem­pore V. Cle­rum provo­cans. Itlayrhofer Josephus, Theologiae in Seminario Dioecesano Professor, decem hymnos in ho­norem Immaculatae Dei Genitricis Mariae a diversis auctoribus labio hungarico concinnatos, ad modos musicos pro duabus vocibus et organo composuit, atque in unum collectos fasci­culum typis edidit, non modo pietatem fidelium, sed etiam uniformem et recte ordinatum cantum promoturus. Fasciculus hic pretio 26 xr. CM. apud auctorem venalis prostat, et medio Cancellariae Dioecesanae procurari potest. Jaurini, die 5. Martii 1859. Juxta litteras C. R. Directionis Soproniensis, quae reluendis juribus urbarialibus praefecta est, sub 22. Februarii h. a. Nr. 316 ad me directas, census capitalium, quae nonnullis Ecclesiis, beneficiisque parochialibus hujus Dioecesis in redemtionem sublatarum praestatio­num urbarialium assignata sunt, apud illa solutoria officia liquidi fient, quae ipsimet concer­nentes Curati delegerunt, et suo tempore mihi indicaverunt. Quod pro congrua eorumdem Curatorum directione hisce significo. Jaurini, die 5. Martii 1859. Tanta est humanae naturae, per peccatum vitiatae, imbecillitas, ut in via virtutis haud per­sistat homo, nisi gratiae divinae praesidio sublevetur, continuoque adjuvetur. Illa siquidem fuit impiae rebellionis justissima poena, ut qui propria voluntate in superbiam elatus Deum dereliquit, ab eo derelictus sit; et qui libero arbitrio bene uti noluit, cum posset; jam ipso ad bonum uti, et Deum diligere sicut oportet, aut credere in Deum , aut operari propter Deum, aut quae recta sunt cogitare nequeat, nisi gratia et misericordia divina ipsum exci­tet et praeveniat. ') Hac ipsa infirmitate circumdati sumus etiam nos, qui ex hominibus as­sumpti pro hominibus constituimur in iis, quae sunt ad Deum, ut offeramus dona et sacri­ficia pro peccatis. 2) Sentimus et nos aliam legem in membris nostris , repugnantem legi mentis nostrae, et captivantem nos sub lege peccati; 3) in nobis quoque caro concupiscit adversus spiritum; 4) etiam nostrum quilibet tentatur a concupiscentia sua abstractus et il­lectus. Atque utinam hanc veritatem bene percipientes, secundum monitum S. Bernardi 6) saepius consideraremus „quid, qui et quales simus? quid in natura, qui in persona, et quales in moribus?“ Nam si captivos nos esse sub lege peccati, et ad omne bonum in­eptos agnosceremus, ejus utique ferventibus irremissisque precibus imploraremus auxilium, qui operatur in nobis velle et perficere ') et a quo omne lumen et robur, omnisque sufficien­tia nostra procedit. Accedit, quod rem nostram magis ancipitem facit, ingens onus, hume­ris nostris impositum, moderandi nimirum ac regendi animas, non unam modo sed plures, easque variis inter se moribus dissidentes, omnes tamen ad Dei ipsius imaginem conditas, nobilissimis potentiis ditatas, et quod omnibus his majus est, non corruptibilibus auro et ar­gento, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi redemtas, s) quarum vel una ita omnes mundi thesauros ac dignitates antecellit, ut ipso Christo testante, 9) nullam homo commutationem pro ea dare possit. Sensit et ad vivum expressit oneris hujus gravitatem et periculi, quod exinde in pastores animarum redundat, magnitudinem S. Gregorius M. in) ita scribens: „Grave est pondus sacerdotii: prius quippe Sacerdoti necesse est, ut coeteris ad exemplum vivat, ac deinde servandum, ut mentem per ostensa exempla non elevet. De praedicationis semper ministerio cogitet intensissimo timore considerans, quod recessurus ad percipiendum reffnum dominus, et talenta servis distribuens dicat: Negotiamini dum venio. !) Cone. Trident. Sess. VI. can. 3. de justif. 2) Hebr. 5, 1. 3) Rom. 7, 23. 4) Gal. 5, 17. 5) Jac. 1, 14. 6) Libr. 2. de Consider. 7) Phil. 2, 13- 8) I. Petr. 1, 18. 19. 3) Matth. 16, 26. «>) Libr. 1. ep. 39.

Next

/
Thumbnails
Contents