A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

bitas in ministris Ecclesiae conservaretur, collapsa restauraretur, quod omni porro cura atque sollicitudine providerint, ne qui sponte Dominum in partem Jiaereditatis elegerunt, a sanctissimis Ecclesiae institutis, atque a virtutis cursu, quem vi weationis suae ingressi sunt, ullis seu illecebris seu delinimentis avocarentur, verbo ne inter illos genuinus cleri­calis, id vero est apostolicus, spiritus seu disciplinae sacrae fastidio, seu quo demumcun- que fato deficeret. Assidua humeris meis impositi episcopalis oneris meditatione impulsus, atque de mea ac vestra, sed et ovium curae meae ac vestrae creditarum salute sollicitus, Vos VV. FF. et FF. vehementer oro et obtestor, ut serio ac saepe, imprimis vero S. Quadragesimae tempore recogitetis, sed recogitetis coram Illo, „qui constitutus est a Deo judex vivorum ac mortuorum“, (Act. 10, 42) quid vocationi vestrae debeatis, quidve illius dignitas deposcat, ut Deo, qui vos vocavit, et Ecclesiae, quae ad sanctuarium admisit, respondere valeatis. Indefessa hac cogitatione excitati, ita res vitamque componite, ita candore pie­tatis , integritate morum, diuturnaeque observatione justitiae coram hominibus luceatis, ut non solum animos coelestis doctrinae pabulo, sed etiam illorum oculos bonorum operum exemplo erudiatis. Quam serio illam, de qua loquor, pietatem ac probitatem in suis mini­stris requirat Ecclesia , ex illa ipsa adhortatione colligite, quam ad vos dirigendam praeci­pit prius quam sacro presbyteratus Ordine initiati fuissetis — his verbis: „Itaque filii di­lectissimi, — servate in moribus vestris castae et sanctae vitae integritatem. Agnoscite, quod agitis ; imitemini quod tractatis; quatenus mortis Domini mysterium celebrantes, morti­ficare membra vestra a vitiis et concupiscenticis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi; ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei, quatenus nec nos de vestra provectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remu­nerari potius mereamur“" (Pontif. Rom.) Jaurini Dominica Septuagesimae, die 20. Februarii 1859. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents