A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

r 19 ad persuadendum esse exempla, quam verba, disertiorem manum, quam linguam, facta eloquentiora, quam dicta“. Ilorum meminisse nos semper oportet, qui sanctissima tenemur obligatione populorum mores ad virtutem componendi, populos ad sanctioris vitae formam erudiendi. Ea enim est hominum indoles, ut dictis non facile credant, praecepta illibenter audiant, ut sanctimoniam vitae altius, quam ut ad eam perveniri queat, locatam esse putent, nisi adsint, obversenturque illis ante oculos, qui virtutem non solum verbis exornent, sed exerceant etiam, castigatissimisque moribus exprimant. Cognita palam Ecclesiae ministrorum sanctitas, recta religio, intemerata morum probitas, — hi stimuli erunt, quibus curae nostrae crediti fideles ad sanctimoniam vitae excitabuntur, hae minae erunt, quibus a vitiorum tur­pitudine deterrebuntur. Contra depravatos saeculi mores disciplina nostra, contra vitia vir­tutes nostrae — tubam insonent salutarem. Nunquam insolentiam, superbiam et contumaciam, nisi humilitate et patientia nostra expugnabimus, nunquam tollemus avaritiam, quae est ido­lorum servitus (Ephes. 5, 5) nunquam froeno coercebimus libidinem, turpe hoc vitium, quod inter Christianos ne nominari quidem deberet (Ephes. 5, 3) nunquam acuemus aliorum acediam ac inertiam, nisi liberalitate, nisi continentia et industria nostra. Haec est causa, quod Salvator suis discipulis , et in persona illorum nobis Sacerdotibus praeceperit „sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est“ (Matth. 5, 16) ; hanc ob causam S. Paulus discipulos suos Titum ac Timotheum, ac in persona illorum nos iteratis monuit verbis, dicens : „exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate“ (1 Tim. 4, 12) „in omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate; ver­bum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobisu (Tit. 2, 78). Sciebat nempe sapientissimus gentium Apostolus et Doctor, sacer­dotes nisi publica pietate, et infucata morum probitate excellant, muneri suo esse prorsus ineptos, esse sal infatuatum, ad nihil ultra valens, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth. 5, 13). Quippe experientia docet, ab hominibus aut non aut timide exerceri vitia, quamdiu plebea sunt, sed si illa consecrata quasi videat, quia etiam a Sacer­dotibus amari et frequentari observat, quid mirum, quod ipsa illa vitia populus jam non fugiat, non aversetur, imo colat et amplectatur? Nimirum haec est conditio eorum, qui prae­positi aliis sunt, ut quidquid faciunt, praecipere videantur. Quae igitur praemetuenda non sunt, si qui nutriuntur in croceis, amplexentur stercora ? (Thren. 4, 5). Si Ecclesiae mi­nistri non aspernentur viles ac sordidas curas, si modum non ponant cupiditatibus pravis; si extra sancta sanctorum sanctitas exulet, si abominatio desolationis stet in loco sacro 1 (Matth. 13, 14). Evolvite Historiae Ecclesiasticae paginas, imo circumspicite tantisper, et nullo negotio detegetis, quae mala exinde praemetuenda, atque utinam non etiam jam de­flenda forent: nimirum Dei timorem imminutum, projectam ad omne malum audaciam, prom­ptam ad Dei et Ecclesiae leges infringendas temeritatem. Non enim vitiorum monstra fugiet populus, quae a suis praeceptoribus et virtutis magistris observaverit non devitari; minime gentium mores praeseferet praestantes, quos morum censores haud exhibent, aegre pravas declinabit cupiditates, quibus discipulos crucis Christi viderit aestuare; non pietatem, non religionem, non SS. ritus venerabitur, quos ministri Christi, et dispensatores mysteriorum Dei illotis manibus tractant, perfunctorie persolvunt. Hinc est, quod Concilia, eaque cum generalia, tum particularia, porro Summi Pontifices, officii denique sui memores Episcopi omnium temporum ac locorum nihil antiquius habuerint, quam ut pietas atque morum pro­4*

Next

/
Thumbnails
Contents