A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
18 Hujus sacri jejunii originem, indolem, ac nostris etiam temporibus obligandi vim in pastoralibus, sub 24. Januarii a. p. Nr. 360 dimissis, litteris uberius exposui, quas relegere, et quae in illis sive curae vestrae creditis fidelibus denuncianda, sive per vos et illos observanda pro munere meo disposui, proxima ab his perceptis Dominica die denunciare ac observare vestrarum esse partium intelligite. Quoad dispensationem ea omnia, quae ibi statuta sunt, hoc etiam anno per omnia valere volo. Nos interim, quibus a S. Paulo praeceptum est (2 Cor. 6, 4. 5) ut „exhibeamus nosmet ipsos in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus — in laboribus, in vigiliis, in jejuniis“, mente revolvamus, quae sequuntur SS. Patrum effata: „reverere jejunii canitiem: tam vetus est, ut simul cum homine condito coeperit. In paradiso praescriptum est.“ — „Jejunare non potes, et potes continue expleri cibis: potes conficere corpus pondere escarum? Atqui infirmis non ciborum varietatem, sed inediam , et abstinentiam a medicis solere praescribi scio. Qui fit igitur, ut cum ista possis, illa te non posse cuuseris?“ (S. Basilius Homil. 1 de Jejunio.) „Si vis Christianus esse, debes, quod Christus, facere. Ille, qui peccatum non habebat, quadragesimam jejunavit: tu non vis quadragesimam jejunare, qui peccas? Ille inquam peccatum non habebat, sed pro nostris jejunavit peccatis ; qualis ergo apud conscientiam tuam Christianus es, cum Christo pro te esuriente, tu prandes“ (S. Ambros. Serm. 36). „Semper virtuti cibus jejunium fuit“ (S. Leo M. Serm. 2. de jej. decimi mensis.) Haec ad sacrosanctum Quadragesimae tempus praeparatio opportunam mihi, Praesuli Vestro, praebet occasionem paucis delibandi argumenta illa, quae nos ad pietatem nunquam non consectandam, moribusque exhibendam moveant, animent ac incitent, est necesse. Pietas tam propria Sacerdotum virtus est, ut cum eorum persona, instituto vitae, cum veste ipsa et nomine jure optimo, nec sola hominum opinione conjuncta esse censeatur. Et profecto a saeculi oblectamentis curisque propterea divinis humanisque legibus soluti esse jubemur, ut res divinas animo nunquam distento, nunquam impedito, nunquam vulgaribus negotiis occupato curandas esse; ut vitae sanctioris officia diligentius exequi, pietatem non communi, ut vulgus solet, modo, sed praecipuo quodam studio complecti, — hoc nostrum munus, propriasque partes esse inteiligereinus. „Quales enim , quam probos, quam pios illos esse oportet, qui, prouti ait Petrus Blesensis (Serm. 41) reges animarum, et coadjutores Redemtoris constituti sunt;“ „quibus, teste S. Joanne Chrys. (Homil. 1 ad Rom.) Dominus hoc ipsum commisit, quod nobiscum, dum viveret, ipse fecit“; quibus moribus, quam integris quam puris resplendere debent, „qui pro Christo legatione funguntur“ (2 Cor. 5, 20) qui genus electum, gens sancta, regale sacerdotium nominantur et sunt. Justissima postulatio est, ut nihil non pie agant; nihil moliantur non augustum, nihil nisi coeleste ac divinum in omni vita cogitent, seu „ut sint candidiores nive , nitidiores lacte, rubicundiores chore antiquo, sapphiro pulchriores“ (Thren. 4, 7). Neque porro suffierit, ut qualemcunque nos Sacerdotes exhibeamus pietatem : publicam ad exemplum esse illam oportet. Sumus enim velut lucernae accensae et super candelabrum positae (Luc. 11, 33). „Christi bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi fiunt“ (2 Cor. 2, 15). Ad nos praecipue illa pertinent Apostoli verba: „sitis sine querela, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae“ (ad Phil. 2, 15) „modestia vestra nota sit omnibus hominibus“ (ib. 4, 5) non, quemadmodum S. Gregor M. (Homil. 2 in Evang.) ait, ut laudes exterius quaeramus, quod scribarum erat et pharisaeorum , sed ut sancti simus, et occulta intentione de bono opere proximis praebeamus exemplum. Scimus in proverbii consuetudinem abiisse: „efficaciora