A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

17 Wv. IV. Inter omnia opera misericordiae Dei, quae ab initio saluti sunt impensa mortalium, nihil est mirabilius, nihilque sublimius, quam quod pro mundo crucifixus est Christus. (S. Leo M. serin. 54). Post illam enim humanae praevaricationis primam et universalem ruinain, ex qua „per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt“ (Rom. 5, 12) nemo tetram diaboli damnationem, nemo vincula dirae captivitatis evaderet; nec cuiquani aut reconciliatio ad veniam, aut reditus pateret ad vitam, nisi coaeternus et coaequalis Deo Patri Dei Filius, etiam filius hominis esse dignaretur „veniens quaerere et salvare, quod perierat14 (Luc. 19, 10) ut sicut per Adam mors, ita per Dominum Nostrum Jesum Christum esset resur­rectio mortuorum (1 Cor. 15, 22) seu prouti breviter in paschali praeconio canit Ecclesia, „nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.44 Mysteria haec redemtionis nostrae, passionis nimirum ac mortis Dominicae in Sanctissimo Missae Sacrificio quotidie quidem frequentat Christo Capiti suo et Summo Sacerdoti conjuncta Sancta Catholica Ecclesia, „quia quoties hujus hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur“ (Secreta Missae Dominicae 9 post Pentec.): vult nihilominus eadem pia Mater, ut profun­dissimam, nec unquam exhauriendam abyssum eorundem mysteriorum cuncti, qui christiano atque catholico nomine censentur, sacro Quadragesimae tempore praecipua ratione scruten­tur, mcditentur, et recolant, „aspicientes in Auctorem lidci et Consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem44 (Hebr. 12, 2). Quid namque est Quadragesimae tempus, nisi poenitentiae, dolorum ac lacrymarum tempus, nisi dies debitae et condignae prae­parationi ad Pascha Domini rite celebrandum deputati ? Sed vero nihil est, quod ad conci­tandum in nobis dolorem, eliciendas lacrymas, inducendumque peccati odiuin magis valeret, quam jugis Christi Domini passionis ac mortis recordatio. Quis enim ita ferreus, quem Christi spinae, dolores, tormenta non commoveant? Morienti Domino compatitur coelum, sol et luna, compatiuntur monumenta et saxa durissima, compatitur gentilis Centurio, et qui ad tantum spectaculum conduxerant; omnis denique natura ingemiscit. Et nos, haec omnia mentis oculis videntes, et animo meditantes, — nos, pro quibus haec omnia facta sunt, non commovebimur?' Ad expellendum peccatum, ad ejus jugum confringendum nomenque abo­lendum Dei Filius dirae morti ultro semet subiecit: et nos horum memores non concipiemus horrorem peccati, non illud magis quam mala omnia detestabimur, incipiemusque diligere illum, qui prior dilexit nos ? (1 Joann. 4, 19). Imo ad ipsum sacrosanctum jejunium, quod illo tempore observandum, teste S. Leone M. (Serm. 47) Apostoli per doctrinam Spiritus Sancti edocti, instituerunt, congrua pietate suscipiendum et secura devotione percurrendum (Coli. Missae fer. 4 Cin.) nulla re magis, quam passionis Domini assidua meditatione ani­mi cum nostri tum fidelium disponuntur; cum in nulla, quam Christi patientis schola carnis mortificatio et castigatio suique abnegatio faciliori methodo proponatur praecipialurque. 4 Nr. 639. Epistola pa­storalis de observantia quadragesi- mali, nec non de pietate ac probitate in Clericis re­quisita. YeueraMIes Fratres et Filii iß Gfemto dleleetissimi l

Next

/
Thumbnails
Contents