A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

16 riis, licet aliter opinetur Merati in Gavantuen. part. 1. tit. IV, num. IX cum praxi, ut ait basilicarum Urbis, in quibus praeter missam solemnem de die anniversaria tam creationis, quam coronationis Summi Pontificis, nullam missam privatam, vel commemorationem fieri asserit a sacerdotibus illarum basilicarum ? Dubium IV. Et quatenus affirmative ad dubium tertium, an etiam de eodem anni­versario, vel anniversariis commemorationem facere teneantur in missis tam cantatis, quam lectis omnes sacerdotes saeculares totius dioecesis kalendario dioecesano utentes, non ob­stante contraria antiqua consuetudine. Dubium V. Et quatenus affirmative ad dubium quartum, an etiam de eodem an­niversario commemorationem facere teneantur in omnibus missis cantatis et lectis omnes sacerdotes regulares totius dioecesis proprio kalendario utentes, non obstante pariter con­traria perpetua consuetudine , et quod illorum kalendárium generáliul plures comprehendat dioeceses. Dubium VI. Juxta decretum Sac. Rituum Congregationis in Aquen. die 2. Septem­bris 1741 ad dubium XI de episcopo translato celebranda est missa in ecclesia, cui fuit ultimo loco praepositus, recurrente die, quo Papa eum tali ecclesiae praefecit: quaeritur ergo utrum celebrari etiam debeat, vel saltem possit missa vel respectiva commemoratio consecrationis ejusdem ? Dubium VII. Utrum in toto orbe catholico sit praeceptiva commemoratio pro Summo Pontifice regnante, in omnibus missis cantatis, et lectis in die anniversaria tam crea­tionis, quam coronationis ejusdem, quamvis huc usque in his partibus neque facta fuerit, neque hujusmodi praeceptum cognitum fuerit, neque erui necessario videatur ex rubricis missalis, neque ex capitibus 31 et 32 Caeremonialis S. Romanae Ecclesiae. Ilaec porro dubia, super quibus mandante S. Congregatione votum suum scripto dedit alter ex Apostolicarum Caeremoniarum magistris, quum loco et vice Emi et Rmi Dni Card. Gabrielis Delia Genga Sermattei Ponentis, in ordinariis Sac. Rit. comitiis ad Vatica­num hodierna die habitis, retulerit Emus et Rtnus Dnus Card. Gabriel Ferrelti, Emi et Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi omnibus plene, accurrateque perpensis rescribendum censuerunt: Iu omnibus juxta votum magistri Caeremoniarum, videlicet: Ad primum. Affirmative, accedente mandato episcopali. Ad secundum. Affirmative ut ad primum. Ad tertium. Affirmative ut ad primum. Ad quartum. Affirmative ut act primum. Ad quintum. Affirmative juxta decreta in una Portugallen. diei II. Septembris 1785 et in Nainurcen. diei S3. Maji 1835. Ad sextum. Per anniversarium translationis nihil detrahi anniver­sario consecrationis episcopi. Ad septimum. Affirmative. Die 14. Augusti 1858. Jaurini die 14. Februarii 1859. «foannes ni. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents